Latin
LIGNVM COLVBRINVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 217
Unproofread scanNot analysed yet
Lapis, inquit, Beziar multis nominibus donatur: nam Arabibus Hager, Persis Bozaat, Indis Bezar, Hebraeis Bel zaat, dicitur, quasi Dominus veneni, à Bel Dominus, &Zaar venenum. Est verò eius forma varia: nam alii rotundi sunt, alii oblongi dactylorum oßiculis similes, alii palumbi ovis, alii capreolorum renibus, alii castaneas aemulantur; omnes tamen obtusi, non in cuspidem desinentes: nec minùs colore variant siquidem nunc spadicei coloris, nunc melini, magnâ verò ex parte ex viridi nigrescentis, ut mala insana conspiciuntur; plurimi etiam cinerei obscurioris, ut qui in felibus Civettam egerentibus est. Constant autem singuli ex laminulis miro artificio alia aliam, ut ceparum tunicae, amplectentibus, splendentibúsque quasi politae essent: immò priore laminâ demptâ, subsequens multo splendidior invenitur, quod legitimi est indicium: suntque ha laminae aliae alii densiores, pro lapidum magnitudine. Labis est &blandus, ut facilè alabastri modo abradi poßit: immò diutiùs in aquâ haerens liquescit. Nullum cor aut matricem habet, sed in meditullio carm est, &pulveris eiusdem cum lapide substantiae plenus, qui maximè commendatur, atque etiam ipsi lapidi praefertur: sed is pulvis legitimi etiam indicium est: etenim qui adulterati sunt, neque laminas splendentes habent, neque pulverem illum in meditullio continent, sed granulum aliquod aut semen, supra quod Indi illum efformarunt Porrò eximitur hic lapis ex animali cervi ferè magnitudine &agilitate, sed cornibus in dorsum reflexis, &corporis formâ, capreis ferè simili; quam ob causam ab incolis Capra montana vocatur, tametsi meo iudicio Cervi capra potiùs dici debeat. Invenitur verò hoc animal in India suprae Gangem, montibus Chinarum regioni finitimis, pilo brevi, &colore ut plurimum cinereo &rufo. CETERVM mihi persuadeo, non futurum ingratum, si huic scholio, eius animalis, in cuius ventriculo celebratus ille lapis Bezar in Orientali India generatur, cornu &ungula icones adiicerem, expressas quidem, curante Iacobo Gareto, aromatario Londinensi, viro humanißimo mihique amicißimo, qui eas ad me Francofurtum usque mittebat, permittente verò Generoso viro Waltero Raulaeo, cui obtigerant in parte praedae earum rerum, quae in praetoriâ illâ navi ex Orientali India revertente, &à naucleris Anglis occupatâ, advehebantur. CORNV &VNGVLA animalis in quo lapis Bezaar generatur. Erat verò illud cornu (cuius longitudinem non significabat) nigri coloris, incurvum, infernâ &crassiore parte, quâ Cornn. capiti adhaserat, cavum (quâ nota, singulis annis non decidere, coniecturam faciebam) foris inaequale &multis tuberculis obsitum, instar ferè cornu cervini, supernâ parte laevius, &in obtusum mucronem definens. Vngula autem nigra etiam erat, &brevi fissurâ discreta, pilisque magnâ ex parte tecta; sed cuius coloris, non erat Vngula. additum De Lapide Malacensi.