# Exoticorum libri decem 217-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217-2

CAPVT XLVI. ETERVM Lapis Bezar alium lapidem mihi in memoriam revocavit, quem unicè Lapis Malacensis. venenis resistentem in Malaca inveniri tradunt: saltem in Pam Regni Malacensis O provinciâ. Invenitur autem istîc in felle Histricis: sed tantâ est in aestimatione apud ipsos indigenas ob raritatem, ut è duobus, qui simul reperti meo tempore fuerunt, alter pro ingenti munere missus sit ei qui pro Rege Lusitaniae Indiam gubernat. Et licet istîc frequens lapis Bezar inveniatur, hunc tamen longè praeferunt incolae. Vnum dumtaxat Lapidis Malacensis devidisse memini, cujus color dilutioris videbatur purpurae, gustu amaro, tangenti laevis & scriptio. lubricus, quemadmodum Gallicus sapo. HACpogle HACTENVS ejus facultates experiri mihi non licuit. Sed clarissimus vir & insignis Medicus Dimas Bosque Valentinus illas experimento comprobasse in duobus viris, qui venenum hauserant, mihi affirmavit. Vulgari autem aquâ (cùm cordialis deesset, & periculum esset in morâ) hunc lapidem aliquamdiu maceravit: quam deinde aegris propinavit, qui illam gustu amaram invenerunt; attamen eorum stomachus roboratus est, & venenum nihil obfuit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
