Latin
217.1 to 217.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 217.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd pecuniae penuriam incusetis, nulla vobis ratio est; quandoquidem sumtus in aedificandis muris facti vos accusant: at quo modo id fieri debeat, ignoratis; hinc ergo discite. Quemadmodum igitur arces minoraque aedificia tandem ruunt, nisi incolas, &vitia repares, ipsa tamen tellus interea incrementum agit: sic arva &horti, si cultura absit, deserta fiunt; contrà caeduae silvae meliores redduntur, si incultae maneant: hinc nonnullis data est admirationis occasio, cùm audiunt segnitiem interdum ad aliquam rem esse utilem. Itaque si arborum aetatem cum herbarum aevo conferamus; arbores longè excellere, majore commendatione dignas esse, majoremque censum &quaestum adferre comperiemus; nam minutae hae herbae annua satione conservandae sunt; alioqui, si negligas, intercidunt. At arbores cùm sine cultura permaneant, exiguâ curâ indigent, magnam tamen utilitatem adferunt. Quae adeò res nos compulit, ut in his Disceptationibus arbores aestimaremus, &earum culturam atque perquisitionem herbarum cultui praeferremus. Hic tamen libellus, ut dictum est, silvestres arbores cicurandi rationem edocens, res postea proferet memorabiles, &dignas quae historiis nostri temporis inserantur, quaeque, pro ordinis earum propositione, Regis favore &auxilio haud indignae iudicari queant. Pro his etenim stirpibus dicere audebimus, eas videndi &cognoscendi desiderium, majorem huic scripto &labori occasionem praebuisse, quàm reliquarum scientiae partium studia. Porrò quemadmodum Phoebus vir Princeps &illustris, &omnium venatorum Coryphaeus, de suis canibus dicere solitus erat: sic hoc loco de stirpibus dici posset, pro quibus nemo fortè alius tantum laboris sumpsit; quod etiam sine rubore affirmare ausim. Is igitur de Hinnuli venatione loquens, in haec verba dicit: At quando Venator ferae vestigia repererit, eò canes convocare, &quae commoda videbuntur verba proferre debet: canes eò acciti, hinnulum statim odorabuntur. Si igitur hac ratione illos bis aut ter convocaverit, nunquam eadem verba proferet, quin canes adveniant, etiam si nulla fera adesset: nam semper existimabunt, sese ejus ferae, quam persequuturi sunt, vestigia odoraturos. Sic morigeri fiunt, &ut quò velimus veniant edocentur. At peritus venator meram veritatem suis canibus dicere debet, ut majorem ipsius verbis adhibeant fidem. Nam meos canes venire, &millies terram odorari compellerem quo loco vellem, etiam si nulla adessent vestigia.