# Exoticorum libri decem 217.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 217.1 to 217.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.1

Quòd pecuniae penuriam incusetis, nulla vobis ratio est; quandoquidem sumtus in aedificandis muris facti vos accusant: at quo modo id fieri debeat, ignoratis; hinc ergo discite. Quemadmodum igitur arces minoraque aedificia tandem ruunt, nisi incolas, & vitia repares, ipsa tamen tellus interea incrementum agit: sic arva & horti, si cultura absit, deserta fiunt; contrà caeduae silvae meliores redduntur, si incultae maneant: hinc nonnullis data est admirationis occasio, cùm audiunt segnitiem interdum ad aliquam rem esse utilem. Itaque si arborum aetatem cum herbarum aevo conferamus; arbores longè excellere, majore commendatione dignas esse, majoremque censum & quaestum adferre comperiemus; nam minutae hae herbae annua satione conservandae sunt; alioqui, si negligas, intercidunt. At arbores cùm sine cultura permaneant, exiguâ curâ indigent, magnam tamen utilitatem adferunt. Quae adeò res nos compulit, ut in his Disceptationibus arbores aestimaremus, & earum culturam atque perquisitionem herbarum cultui praeferremus. Hic tamen libellus, ut dictum est, silvestres arbores cicurandi rationem edocens, res postea proferet memorabiles, & dignas quae historiis nostri temporis inserantur, quaeque, pro ordinis earum propositione, Regis favore & auxilio haud indignae iudicari queant. Pro his etenim stirpibus dicere audebimus, eas videndi & cognoscendi desiderium, majorem huic scripto & labori occasionem praebuisse, quàm reliquarum scientiae partium studia. Porrò quemadmodum Phoebus vir Princeps & illustris, & omnium venatorum Coryphaeus, de suis canibus dicere solitus erat: sic hoc loco de stirpibus dici posset, pro quibus nemo fortè alius tantum laboris sumpsit; quod etiam sine rubore affirmare ausim. Is igitur de Hinnuli venatione loquens, in haec verba dicit: At quando Venator ferae vestigia repererit, eò canes convocare, & quae commoda videbuntur verba proferre debet: canes eò acciti, hinnulum statim odorabuntur. Si igitur hac ratione illos bis aut ter convocaverit, nunquam eadem verba proferet, quin canes adveniant, etiam si nulla fera adesset: nam semper existimabunt, sese ejus ferae, quam persequuturi sunt, vestigia odoraturos. Sic morigeri fiunt, & ut quò velimus veniant edocentur. At peritus venator meram veritatem suis canibus dicere debet, ut majorem ipsius verbis adhibeant fidem. Nam meos canes venire, & millies terram odorari compellerem quo loco vellem, etiam si nulla adessent vestigia.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
