Latin
CAPVT XLVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 218
Unproofread scanNot analysed yet
MVLTVM certè huic virò debent omnes Indici medici, quòd hujus lapidis facultates nobis aperuerit. Nam necessaria admodum sunt hac in regione medicamenta, quae venenis resistunt, Alexipharmaca Graeci appellant. *Anno à Christo nato sexcentesimo tertio supra millesimum, ostendebatur mihi lapillus planus, unguis humani digiti magnitidinem non superans, laevis, coloris ex cineraceo candicantis. sed parvis quibusdam rubiginosis maculis aspersi, quem vade commendabant adversus venena, imò etiam lapidi Bezahari praeferebant. illum ex Orientali Indiâ recenter allatum serebant, &Mastica de Soho, appellari dicebant, Lapidem porcinum interpretantes: ex quibus notis coniecturam faciebam, Malacensem lapidem à nostro Auctore commemoratum esse posse, quem in Histricis felle repertri scribit: certè glaber &lubricus erat Gallici saponis instar. Ferdinandus Lopez, lib. 1. Histeriae Indicae, meminit lapidis cuiusdam, quem non minore facultate praeditum esse asserit, quàm sit lapis Bezar, aut Malacensis, quippe qui mirificè omnibus venenis resistat. Est verò is lapis magnitudine avillanae, rarus admodum, ut qui è capite animalis quod Indi Bulgoldals appellani, eximatur.