# Exoticorum libri decem 218-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DE GEMMIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218-2

DE GEMMIS. DSOLVTA Aromatum historia, non inutile fore duxi, si nonnulla de Gemmis subiicerem, praesertim cùm in lapidum mentionem iam inciderimus. Jnitium igitur faciemus ab Adamante, qui reliquas omnes excellere, & quodammodo rex Gemmarum esse, ob substantiae duritiem, creditur. Nam omnium Gemmariorum iudicio, si omnibus quae requiruntur suis dotibus, nativóque colore ac aequali magnitudine praeditae sint hae tres gemmae, primarium locum obtinebit Smaragdus, deinde Carbunculus, tertium Adamas. SED Gemmarum pretium, aut ex earum raritate, aut ex hominum affectibus & cupiditate, intenditur. Maioribus enim facultatibus, iisque longo experimento comprobatis, praeditus est Magnes, tum etiam lapis qui sanguinem undecumque fluentem sistit. Venduntur tamen hi per manus, (ponderis genus est in Cambaya, unde petuntur, quod viginti sex* libras pendit) Smaragdi verò per ratis (pondus est tria tritici grana pendens) reliquae gemma, in Europâ quidem per Carates (pondus quatuor grana constituens) in India verò per Mangelis, pondus quinque pendens grana. * Suprà capite de Turbith, manus illi est auctior anâ librâ: siquidem viginti septem libras pendit. De Adamante. CAPVT XLVII. RABES, quos plerique omnes Mauritani secuti sunt, Adamantem appellant Almaz, tametsi Serapio lib. simpl. cap. 391. alio vocet nomine. Ab indigenis, ubi Anascitur, iraa: in Malaio, ubi etiam invenitur, itam. CETERVM tribus aut quatuor locis inveniuntur Adamantes; videlicet in Bisnager provinciâ, duabus vel tribus rupibus. Magnum quaestum adferunt hae fodinae illius pro vinciae Regi, magnaque sunt ejus jura. Nanm quemadmodum in Hispaniis Rex in Thynnorum capturâ sua habet jura, ita ut si unicus Thynnus capiatur, Regi cedat oportet: sic in his fodinis magni sunt Regis reditus. Nam quotquot Adamantes inveniuntur triginta * Mangelis excedentes, Regi cedunt. Praeterea diligentissimè observantur operae: nam si quis unicum Adamantem sustulisse deprehendatur, ilicò ipse cum omnibus facultatibus Regis fisco addicitur. Adamas in ALIA est rupes in Decan, non procul à ditione Imadixa, quem nos Madre-Maluco Decan.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
