Latin
218.1 to 218.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 218.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA VII. VM Natura silvestribus arboribus legem imponeret, negavit ut earum semina nasci queant, nisi calido, molli, &humido loco: quae consideratio longiores adhuc Calias disceptationes parit. Nam si quis in Arabiam vel Aegyptum proficiscatur, &istîc nostrates arbores alere velit, experimenta forsitan inveniet ejus regionis incolis convenientia, quemadmodum hîc ab illis mutuari possimus; praesertim cùm Tamarindos &plerasque alias arbores illis peregrinas esse animadvertamus, quarum tamen abundantiam adquirere possent, si earum semina terrae committerent. Constat enim Alexandri adventum in ipsorum regionem, non minorem illis utilitatem attulisse ob culturam rerum ex India &Asia delatarum, quàm Americanis intulerint Hispani, Lusitani, Galli, qui in diversas novi Orbis regiones appulerunt, easque multis rebus magnam utilitatem adferentibus excoluerunt. Sed primum omnium semina sunt comparanda, deinde solum pro caeli temperie accommodandum. Soli praeparatio ad semina excipienda, cum ea purgatione comparabitur, cui universa animalia obnoxia sunt; nam etiam stirpes huic naturali excretioni subjectas esse conspicimus. Cùm salivant arbores, satis edocent qua praeparatione eas natura donârit: quod accidere solet antè quàm earum flores explicentur, quemadmodum in animalibus cùm libidine incensa fuêre. Atque ut Medicorum scholae statuunt pinguedinem non esse partem animalis, sic de arborum saliva dici posset. Cùm igitur omnes res animatae, seu motu praeditae, seu motus expertes, ut naturali purgatione sese praeparent, obnoxiae sint; certum est eandem esse cum animalibus &hominibus, arborum rationem, quae naturali humectatione praeparantur, qualem pro seminariis edocebimus. Considerate arbores certo temporis spacio quiescere, atque folia abiicere, non secus ac animantes vel quadrupedes vel bipedes; quarum illae pilos mutant, hae pennas, atque etiam serpentes exuvia: Sic plantae postquam à partu hieme quieverunt, foliis denuo sese ornantes, praegnantes ferè permanent totius anni triente: sed quemadmodum platanus hieme &frigoribus corticem abiicit, sic Adrachne aestate &per aestus, Suber autem novo vere, diversis videlicet anni temporibus.