# Exoticorum libri decem 218.7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PROBLEMA VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.7

Sed Solstitia, Aequinoctia, Vergiliae, & alia similia vocabula suum locum habebunt in culturae plantarum explicatione. Ceterùm quandoquidem nunc de silvestribus stirpibus agimus, quis agricola solum stercoravit, aut sarrivit, ut sponte adolescerent, nisi probus ille cultor natura? pejor itaque, cùm cicurandae sunt, earum conditio esse non debet. Vos igitur rustici, qui summo labore fimum, cineres, terram, urinam, calcem, & alia hujusmodi per agros, ut uberiores fiant, spargitis, possetisne ejus rationem reddere?

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
