Latin
219.5 to 219.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 219.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
guam fidem adhibeo, quòd videam in Indicorum Adamantum extractione tam ineptas commentum esse fabulas: veluti quòd pervigiles sint serpentes, quae Adamantes tuentur: eosque non posse inde auferri nisi priùs objectis carnibus certâ quadam ratione praeparatis, quibus vorandis dum serpentes occupantur, tutò interea Adamantes auferri possunt NON desunt qui in Hispaniis inveniri putent: quorum opinioni subscribere non pos Adamas nullus in Hispasum, quoniam nullis probatae auctoritatis scriptoribus fulciatur. nia. REFERT etiam Plin. loco jam citato, haud facilè inveniri Adamantem Avellanae nucleo majorem. In quo sanè non est reprehendendus: nam sibi comperta scribit. Sed inveniuntur hîc interdum majores quatuor Avellanis. Maximus tamen quem vidi, centum Magnus Adaquadraginta mangelis pendebat. Proximus huic centum &viginti pendebat. Intellexi mas. apud quendam negotiatorem esse unum, qui ducentos quinquaginta mangelis pondere aequet, tametsi is strenuè neget talem apud se esse. Accepi item à viro fide digno, qui affirmaret se Adamantem vidisse in Bisnager magnitudine exigui ovi gallinacei. SED miraculi instar id mihi videtur, hujusmodi gemmas, quae altissimè in terrae visceAdamantum mira generaribus, multisque annis perfici debebant, in summo ferè solo generari, &duorum aut trium tio. annorum spatio perfici. Nam si in ipsa fodina hoc anno ad cubiti altitudinem fodias Adamantes reperies. Post biennium, rursus illîc excavato, ibidem invenies Adamantes. Sed certum est grandes non nisi sub infimâ rupe nasci. EST verò Adamantis nitor vivax &robustus, Crystalli verò non nisi elanguidus: quâ notâ, tum etiam duritie, à Gemmariis dignoscitur. CETERVM tantum abest ut mallei ictum respuat Adamas, ut etiam in scobem malAdamas mallei ictu franleolo redigatur. Facillimè verò pistillo ferreo in mortario confringi &atteri solet, ut ejus gitur. scobe alii Adamantes expoliantur. Adamas FALSO igitur creditum est à Veteribus, Adamantem Crystallo innasci, &mallei ictu Crystallo non frangi, sed hircino dumtaxat sanguine maceratum rumpi: praesertim si ex quorundam non innascisententiâ) hircus priùs apium aliasque diureticas plantas depascatur, vinumque bibat. Sed tur Adamas manec Magnetem impedit quin ferrum trahat. Nam saepiùs id experiri volui, sed figmentum gnetem non esse deprehendi.