Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 22
Unproofread scanNot analysed yet
Cujusmodi porrò foliis sit praedita illa arbor in qua hic fructus natus, ignoro: diversa tamen esse ab iis arbitror, quae Alpinus suae Baobabiferae arbori tribuit &adpingit, nisi recens semine natam conspexerit. Nam Bellus Abavo plantas habuit semine natas, ut ex quarta epistola ad me data (quam ad calcem meae rariorum Plantarum historiae cum aliis ipsius epistolis de variis plantis agentibus adjectam volui) apparet, quarum prima folia mali quidem citrij foliis similia fuisse scribebat, nullo pediculo subnixa; at ubi caudex pedalem altitudinem nactus fuisset, in ramos spargi coepisse, foliaque adquisivisse longiore pediculo praedita; &illa non singularia, sed initiq bina, deinde terna, quaterna, &tandem quina ex eodem pediculo prodeuntia, quemadmodum in pentaphylli, lupini, castaneae equinae foliis videre licet, quorum medium folium reliquis majus est, deinde illi utrimque proxima: reliquas notas ex praedicta ejus epistola petere ne sit grave. Et sanè, ejus Abavo, ab hoc, quem exhibeo, fructu differre non arbitror, tametsi is quem illâ appellatione ad me mittebat, extimam partem non mucronatam, ut meus, sed obtusam haberet: pulpa tamen praeter colorem (quia forte verustior) similis substantiae, friabilis, &semina prorsus similia, nec dissimili nucleo praedita: ejus autem longitudo unciae octo cum semisse, crassitudo unciae duodecim, hoc est, ejus ambitus pedem Romanum aequabat. Sed &alium ejusmodi fructum, quadriennio aut quinquennio post à jam dicto Gareto accipiebam, cujus longitudo unciae decem, crassitudinis ambitus unciae novem dumtaxat, ut etiam in eadem arbore fructuum magnitudo saepe dispar est: hic pulpam omnium candidissimam habebat, semina aliis similia, pleraque (pulpâ attritâ &in pollinem comminutâ) ad umbilicum à fibris dependentia. Similem praetereà fructum apud amicum conspiciebam è Gorgadibus anno à Christi nativitate millesimo sexcentesimo allatum, &à Lusitanis istic habitantibus, ut intelligebam, Calabacera appellatum, propter similitudinem quam cum Cucurbita habet: sed is minus crassus erat illo quem propono, &graciliore mucrone praeditus, non dissimilis illi qui in scholio ad cap. XI. lib. 11. Historiae Aromatum Garciae ab Orta pro Guanabano Scaligeri fortè positus: pediculi autem longitudo binos pedes Romanos aequabat. An porro affinis non est fructui ejus arboris cujus Thevetus cap. X. lib. Singularium Americae meminit his verbis: Tres sunt insulae ad Aethiopum promontorium, Caput viride vulgo appellant, in quarum una, arbor invenitur folio nostratis fici, (an rectè observarit folij formam nescio) fructu Cypriis cucurbitis haud absimili, duorum fere pedum longitudine, &crasso. Nonnulli eo fructu vescuntur ut nos Melonibus: continet verò semina fabae magnitudine, leporinis renibus similia. His quidam simias alunt, alii monilia ex iis collo aptanda conficiunt: siccata enim &bene matura, aspectu pulcherrima sunt.