# Exoticorum libri decem 22.1-2-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 22.1 to 22.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.1-2

Celsißimi totius (retae montis, qui Graecis vulgo Psiloriti dicitur, veteres Idam nominabant, descriptio: tum quae plantae in eo nascantur. CAPVT XVI. IN summo montis Idae culmine consistentes, eum subsequente modo descripsimus. Summus montis vertex ferè mucronatus est Strobili sive pineae nucis instar, summis Taliorum montium iugis imminens. Licet autem totius montis moles & amplitudo, utrimque maris littus attingat; nihilominus ea pars quae caeteris sublimior est, peculiariter hoc nomen obtinuit. Certum est Madaram montem in majorem amplitudinem & crassitudinem extendi quàm Ida: attamen non aequè sublimis est. Cretenses Idae nomen immutarunt, & Psiloriti nunc vocant. In summo ejus montis fastigio sacellum est, quod aedificiolo duntaxat constat saxis sibi invicem impositis & sine calce cohaerentibus fornicis in modum constructo, ad tectum praebendum. Sublimi adeò loco est, & à vehementioribus ventis interdum ita perflato, ut lapilli inde transferantur. Paulo infra id sacellum planicies conspicitur montibus undique cincta, in qua multa sunt pascua, ubi arietes & caprae Cretenses aestate pinguescunt. Si quis ex summo montis vertice undique prospiciat, parum aberit, quin totius insulae ambitum videat cum aliis vicinis insulis Milo, Cerigo, sive Cythera, reliquisque Archipelagi. Aëris intemperies in hoc monte adeò magna est, quemadmodum & in ceteris praecelsis montibus, ut in ipsis Caniculae ardoribus meridie, nullo etiam spirante vento, ingens senuiatur frigus: qua de causa nec hieme nec aestate quisquam eum incolit. Nam licet pastores interdiu ovium greges istuc ad paseua agant, noctu tamen in valles se recipiunt. Ea montis parte quae ad Orientem spectat, magnae planicies sunt ad ipsius usque radices pertingentes, in quibus plurimae amoenae & frigidae aquae scaturigines. Quae verò ad urbem Candiam obversa est, nemora eam muniunt, in quibus Acer admodum crispâ materie, Ilices plurimae, & Acylacae nascuntur. Pars Meridiei opposita, silvosa non est: attamen nonnullas arbores alit, quae alibi duntaxat frutices sunt, nimirum Arbutos, Adrachnes, Elaeprinos, hoc est Philycas, quae Latinis Alaterni dicuntur, Cistos, & alias hujusmodi arbores quae apud nos non inveniuntur: ea autem partè colligitur Ladanum. Pars Messariam spectans, hoc est, eam planicem in qua sita est Gortina, Cupressis abundat, Piceis,2 Gallis Pigneis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
