# Exoticorum libri decem 22.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 22.1 to 22.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.1

Sed antequam ulteriùs progrediamur, cùm de ferro nobis agendum sit, commodum erit, ut Ortunnus, in Cantabris natus, nobis declaret, quo modo ferrum eruitur & paratur, & quaecunque alia de hoc metallo illi comperta sunt; quia, iis cognitis, cum firmiore & solidiore fundamento negotium conficiemus. ORT. Doctor adeò multa nobis disseruit, ut in hoc certamen me etiam descendere obstringat. dicam ergo, licet Cantabrico more, quae mihi nota sunt. Sciendum est, montana omnia Cantabriae loca, Ferri venas magnâ ex parte habere, non tamen omnes excoli, sed illas duntaxat, quae magis divites sunt, & majorem ferriquantitatem praebent: reliquas negligi, quia sumptus refundere nequirent. Lapides in summâ venâ existentes ferrum rigidius & magis solidum reddunt, ut illud, chalybem à soliditate appellent: ipsa vena plerumque est in magnis rupibus, quibus suffossis, ignem ad eas confringendas iniiciunt: deinde malleis in fragmenta contundunt, quae fornacibus ardentibus injecta dissolvuntur & emolliuntur, ut in minutiora fragmenta dissiliant, quae fornaci ad eam rem aptae imposita, liquantur; ferrum in infimam fornacem stillat, & in magnam massam coit: ea in partes secta incudi subiicitur, & ingentibus ferreis malleis ab aquâ sublevatis in hujusmodi laminas contunditur, quales parieti innixas conspicitis. Venas quidem reperiri certum est quae aliae aliis magis durum, illudque elaboratu magis difficile ferrum praebeant. In Germaniâ erutum, magis blandum est, & in elaborando magis obsequiosum. Belgicum, asperum est & incommodum; eamque ob causam, fragilia sunt quae ex eo conflantur. Italia, omnis generis praebet. Cantabricum autem reliqua bonitate superat, quia elaboratu facile, & reliquis validius est, eaque de causa in omnes regiones transfertur. D. M. Sed chalybs ne è Cantabris advehitur, quemadmodum ex Italiâ? ORT. In Cantabris Ferri genus eruitur adeò durum & solidum, ut, elaboratum, chalybis vicem praebeat, praesertim adhibitâ, ut solet, temperaturâ, licet valdè difficulter elaboretur. Chalybs ex Italiâ delatum, praesertim Mediolano, longè ab hoc differt, nam magis blandum est, & magis obsequiosum, atque etiam praestantius: eam ob causam, fabri magis expetunt, & illo frequentius utuntur. D. M. Non defuerunt, qui Chalybis venam à Ferri vena distingui velint. ORT.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
