# Exoticorum libri decem 22.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 22.5 to 22.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.5

Falluntur, quia omnes sunt Ferri venae, in eo differentes, quòd aliae aliis magis durum praebeant: id autem quod fortius & solidius est, propter duritiem, Chalybem appellamus; & quaedam sunt loca, è quibus aliud ferrum non eruitur, quàm durum illud, quale est totum illud territorium Mondragon vocatum, in quo omnes venae istius duri ferri sunt: cam ob rem, Chalybem appellant omne ferrum ex eo erutum; quod ex loci naturam fieri arbitror: sed ex Italiâ delatus chalybs alterius est naturae. Nam istîc diversae sunt ferri venae, aliae videlicet blandi & in opere obsequentis; aliae autem, asperi, duri, & claboratu difficilis: ad conflandum autem chalybem quem ad nos mittunt, hoc artificio utuntur. Ferri blandi eam quantitatem sumunt, quae commoda videtur; è quo parvas & tenues laminas conflant, deinde marmor & ferri scoriam in tenuissimum pollinem terunt: ista simul commixta cum prunis ardentibus in fornacem ejus rei causa paratam iniiciunt, & incendunt; deinde ferrum illud durum, quod elaborari nequit, adiiciunt: ignis ardore haec omnia colliquantur; & massa conflatur, ex quâ crassae illae chalybis laminae fiunt, quae ad nos tantâ copiâ inferuntur. Chalybs autem appellationem sumpsit à populis sic nominatis, qui duro illo ferro abundabant. Vtilis porrò est chalybs ad multa, propter duritiem quâ ferrum superat, & quia majore vi & actione pollet: illo igitur ferrea instrumenta exacuunt, & eis robur addunt, ut diutiùs perdurent, & faciliùs majoreque celeritate opus suum peragant: purius enim & magis nitidum est ferrum, ideoque siccius, magis album & fragile, celerisque actionis. Haec sunt quae de ferri & chalybis origine intellexi. D. M. Eleganter Ortunnus disseruit; nec id breviter, sed prudenter & sapienter. Multas nationes ista duo metalla sibi comparare necesse est, quandoquidem ad plerasque res sunt utilia. ORT. Multi à me redimunt, sed longè plures illo utuntur: nam nulla est ars in hac urbe, cui non sit necessarius chalybis usus. D. M. Pergratum Burgo & mihi esset, si in quibus artibus ut plurimum usurpantur, nobis enarrares. ORT. Adeò multae sunt, ut plurimis diebus enumerari vix possent, quanto minùs hoc exiguo, quod nobis superest, tempore? D. M. Praecipuas & magis necessarias duntaxat enumera, pro temporis brevitate. ORT. Quae mihi occurrent, referam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
