# Exoticorum libri decem 22.6-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 22.6 to 22.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.6

Istic etiam nascuntur Chamelaea, Thymelaea, & Oxycedri: Pseudolabyrinthus eadem parte situs est. Magnos ferorum Hircorum greges in eodem monte conspicere est, & plurimos lepores. Tribus diversis temporibus eum conscendimus, & diversis semitis; attamen nullum locum invenire potuimus in quo Rubus Idaeus nascatur. Nerion flore albo Aprili floret, medio quasi montis ascensu, apud pagum Camerachi, qua Candiam iter est. Qua occidentem spectat, difficilimus ascensus est & admodum praeceps, perinde ferè ac si per erectam scalam ascendendum esset. Istic ad radices montis pagus est, à quo subire incipientibus septem passuum milia ad summum usque jugum conficienda sunt. Pars Orienti objecta, reliquis temperatior videtur: nam ad montis radices solum undiquaque admodum pingue & humectum; ibi etiam frequentissimi sunt pagi, & omnia excultissima, cùm arbores fructiferae, tum vites & oleae, agrique omni leguminum genere & frumento sunt consiti. Tota illa moles quacunque tandem patet, possidetur à Dominis Calergis, nempe ab Antonio & Matthaeo fratribus, qui iam à mille annis primum dignitatis & nobilitatis gradum in tota insula semper obtinuerunt: de quibus adhuc postea. * Monendus lector Bellonium hoc loco, atque adèò toto hoc libro, piceam pro pinastro, sive πύκῃ ἀχίᾳ perperam reponere. Rariorum arborum & herbarum quae sponte circa Idam montem in Creta nascuntur, nomina: colligendi cocci baphici ratio. CAP. XVII. E Stirpibus circa montem Idam nascentibus commodè agere nequimus, quin Dominorum Calergorum, qui hunc possident, & in universa insula Creta summae sunt auctoritatis, insignem humanitatem & liberale ingenium praedicemus. Quemadmodum enim Dominus loannes Franciseus Baroczo ex urbe Rhetimo à suis ministris securè nos conduci curavit in montes Spachiae & Madarae: sic Magnificus Eques Dominus Antonius Calergo patritius Venetus, Candiae habitans, suos ministros nobis duces dedit in Idam montem, atque victui necessaria deferri jussit, ut aliquot dies in eodem monte consistere possemus: nam stirpes inquirentes, noctu ad pastorum tuguria, in quibus caseos conficere solent, redibamus, & istic pernoctabamus. Iovis sepulchrum, quale Veteres descripserunt, etiamnum ostenditur, in tegrum adhuc.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
