Latin
DIALOGVS DE FERRO
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 22.9
Unproofread scanNot analysed yet
Maxima ferri, &magna chalybis pars in conficiendis armis insumitur, quae vel ad defensionem, vel ad offensionem sunt idonea: quia nulla est universi orbis regio, in quâ non exerceantur, &in plerisque etiam non fabricentur: plurimum autem absumitur in conficiendis pyxidibus ferreis, quarum tam ingens in bellis &exercitibus est usus, ut major praestantiorque militum pars in pyxidariis consistat, tamquam magis necessariis: &certè pyxidum sive scloporum usus à cacodaemone primùm fuit excogitatus, ad plurimos in infernum protrudendos: longum esset omnium armorum genera, quae ex ferro &chalybe fiunt, enumerare; &diuturniore tempore opus esset, quàm quod nobis superest.