# Exoticorum libri decem 22.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DIALOGVS DE FERRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22.9

Maxima ferri, & magna chalybis pars in conficiendis armis insumitur, quae vel ad defensionem, vel ad offensionem sunt idonea: quia nulla est universi orbis regio, in quâ non exerceantur, & in plerisque etiam non fabricentur: plurimum autem absumitur in conficiendis pyxidibus ferreis, quarum tam ingens in bellis & exercitibus est usus, ut major praestantiorque militum pars in pyxidariis consistat, tamquam magis necessariis: & certè pyxidum sive scloporum usus à cacodaemone primùm fuit excogitatus, ad plurimos in infernum protrudendos: longum esset omnium armorum genera, quae ex ferro & chalybe fiunt, enumerare; & diuturniore tempore opus esset, quàm quod nobis superest.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
