# Exoticorum libri decem 220-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/220-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/220-3

CAPVT XLVIII. ARIOR & pretiosior est Smaragdus, ejusque locus natalis vix agnoscitur; nullis remanentibus fragmentis, sed propter raritatem, etiam ea auferentibus negoReatoribus PORRò Smaragdus appellatur Persis & Indis Pacheę, Arabibus verò Zamarrut, non Zabarget, ut vulgatus Serapionis lib. simpl. cap. 384. codex, aut Tabarget, ut Pandectarius in litteris T & Z. vult. Nam corruptus est ille locus cap. de Smaragdo: & Zamarrut legendum est. VVLGARE autem est in Balagate & Bisnager, ut fictitias Smaragdos ex vitrearum lagenarum crassioribus fragmentis conflent. SED & Smaragdi quae ex Peru novi orbis provinciâ advehuntur, adulterationis suspicione non carent. CETERVM plurimum hallucinantur, qui in Electuario de Gemmis Smaragdum praescribi putant, existimantes per Feruzegi Smaragdum intelligendam: ignorant enim illi linguae Arabicae proprietatem, & ipsius Mesuae mentem non intelligunt. Praeterea Mesuae codex Arabicus legit Peruzegi de Elect. dist. 1. Et quoniam magna est, ut aliquando diximus, apud Arabes inter P & F literas cognatio, facilis fuit lapsus Librarii, ut F pro Preponeret. EST verò Peruzaa“Arabibus Turchesa nostra, quae plurima totâ Persiâ nascitur. Non fuit igitur Mesuae mens ut Smaragdus illam compositionem ingrederetur, tametsi contrà sentiat Christophorus de Honestis, ejus interpres: sed Turchesam voluit, quam omnibus Arabum compositionibus iniici oportet, quae habent Feruzegi. Nam apud Mauritanos illius est in medicinâ usus, sed apud Indos minimè. * Idem suboluisse videtur Bellunensis in eâdem compositione Electuarii de Gemmis. oogle sitize De Rubino.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
