# Exoticorum libri decem 220-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PROBLEMA VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/220-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/220-4

Sed ad hanc rem ne exquiruntor omnes singulares dotes viri omnibus numeris absoluti, cùm sciamus neminem tot rebus sufficere posse: imò ne apud Turcos quidem mancipiis plus laboris imponitur, quàm ferre queant; quod dictum esto ad refellendum eorum injuriam qui sua mancipia terram, tanquam jumenta, colere debere existimant. Sed neque ipsa, neque terra, quicunque tandem labores istic fiant, neque etiam ipsae arbores plus praestant quàm naturae legibus illis definitum est. Nam terra non minùs suis feriis & quiete frui debet quàm arbores & homines. Non minore itaque labore, & temporis diuturnitate opus fuit ad ea investiganda quae ad illustrandam stirpium cognitionem evulgabuntur, quàm iis qui, cùm abundè haberent ut per omnem aetatem etiam cum maximo quaestu sine molestia vitam traducerent, perpetuò in suis museis se continuerunt, ex libris quae oportuit ediscentes. Ne mirum igitur videatur, si qui alia studia sectati sunt, certa quaedam subtilia & arguta de artium secretis argumenta, diu & cum ocio excogitata tam promptè dissolvere non potuerint: licet eum, qui in eorum album recipi cupiat, illa scire necesse sit. Nonnullis sufficit ea didicisse quae docet toties repetita illa cantio. Ast alia desideria quae majore impetu impellunt ad ea cognoscenda quae minorem quidem utilitatem, sed graviores labores adferunt, fortè audient quod objectum est Lotophagis populis, qui utilitatem adferentia deserentes, ea quae minoris momenti erant, sectabantur, dulcedine fructus Loti contenti, qui tamen malum alimentum praebet. Sed non frustrà cum Latinis dici possit, Trahit sua quemque voluptas: nemo enim ignorat, quemlibet id studium amplecti quod majorem voluptatem illi adfert: sed nullum nostra opinione inveniri queat, quod huic praeferendum sit. Disceptatio, silvestrium arborum cicurationem comprobans.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
