Latin
221.1 to 221.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 221.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur Cedrus adeò excelsa &recta, Larix, Abies, &Picea tam exiguo semine nascuntur, an ejus vecturam contemnitis? Frustrà cultor ista contemnes ob originis vilitatem: nam licet quilibet rusticus iis uti queat, proposita nihilominus sunt uni ex potentissimis hujus seculi Regibus. Contemnite porrò, vel probate, haec tamen charta excipiet. Videtis ergo eas arbores quae exiguo semine praeditae sunt, in summam altitudinem adolescere. Aliae verò è majoribus seminibus originem ducunt. Nam Iuglans, Quercus, Castanea, Fagus, Cerasus multo majore semine constant. At in arboribus nucleis praeditis, nulla fuit difficultas: nostri enim majores posteris abundè reliquerunt. Inde originem sumpsit mutua illa regionum inter se communicatio: nam Persae Persica nobis distribuerunt, Armenii Armeniaca, Medi Limones, Aurantia, &Citria quae Latinè Mala Medica nuncupantur. Qui fuêre auctores ut ea primùm nancisceremur, quàm ii quibus id tum in mentem venit? Sed &nunc, ne tam procul abscedamus, Indiaque &Africa praetermissis, difficile non esset multas fructiferas arbores obtinere, quibus barbari tribus vix passibus à nobis dissiti fruuntur: nondum tamen mare trajecerunt, nostrorum mercatorum qui eas regiones adeunt, negligentiâ &incuriâ. Animadvertite quorsum haec dico, &statuite an praeter rem id faciam. Intelligite igitur quod vobis dicitur; nempe si hoc feceritis, illud vobis accidet. Eam ob causam noster maximè magnanimus &Augustissimus Rex, cùm jam antea animum ad eam rem applicuisset, nobis tradidit schedam manu propria obsignatam, tamquam arrabonem suae voluntatis, &certitudinem, aliquando nobis bene consulturum: eamque schedam à Domino de Laubespine Secretario contrasignari iussit: cujus schedae aestimatio nobis spem fecit, aliquando fruituros iis commodis, quae in eâ descripta erant: neque enim ita interpretari voluimus ut exteri quidam, qui Principum pensiones verè passiones esse dicunt, quoniam multas animi molestias devorare, &toletantem esse oporteat, illas diutiùs solicitando. Eadem igitur spes quae eos qui nihil obtinere possunt castigat, facit ut, tametsi jam diu illam conservarim, adhuc servare oporteat, licet illius nullus consequatur effectus Animo tamen recolens signa quadam auctoritate pollere, praesertim à maximo Rege profecta, boni consulenda sunt, exemplo ejus quod Suetonius de Augusto refert, eum videlicet Alexandri effigie obsignare solitum; sed imitatum id signum cùm comperisset, postea Sphyngis impressione obsignasse: sed &Caloreri montis Sinai adservant manus pictae impressionem papyro adglutinatam, quam Mahometis esse praedicant, cujus auctoritas illorum adhuc antiqua privilegia conservat, quae Turcarum Imperatoris milites inviolata praestant.