# Exoticorum libri decem 222-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-2

quos eò deferri rumor est ex regione Bramaa. MVLTO majoris is est apud Indos pretii, quàm in Lusitaniâ. Memini enim quendam eò mittere sexcentis Lusitanicis aureis hîc aestimatum: cujus in Lusitania pretium dumtaxat nonaginta aurei censeretur, at huc relatus sexcentis venditus est. PERSVADENT sibi Indi, ejus, qui hanc gemmam possidet, facultates non posse imminui, sed semper incrementum facere & augeri. EGO verò quod expertus sum referam. Lineus pannus ita compressus, ut ipsius Gemmae meditullium sive oculum tangat, nullo igne uri potest. * Cardanus lib. 7. de Subtilitate, Pseudoopalum vocat: de quo, tum etiam de aliis gemmis, ille ibi multa. De Lapide Armeno. CAP. LV. IXTVS est hic Lapis ex caeruleo & diluto viridi. Appellatur Arabibus Hager armini, id est, Lapis Armenus. Interrogati tamen Armeni, an apud eos nasceretur Ahic lapis, affirmare non potuerunt. Sed Turci & Persae medici dixerunt, exiguâ quidem quantitate apud se vidisse, verùm ignorare, num ex Armeniâ adferretur, nec neAiunt multos inveniri in VItabado urbe celebri regni Balaguate. HOC lapide melancholiam purgant Mauritani medici. Sed tamen experimento didici, segniter admodùm purgare.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
