Latin
PROBLEMA X
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 222-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA X. D stirpium è seminibus generationem quod attinet, difficultas nulla erit, modò quis diligentiam adhibeat: sed illud primarium, ut eas jam enatas &adhuc teneras conservare sciamus. Nam per summos aestatis ardores sine aqua vivere nequeunt; quemadmodum nec hiemis injurias ferunt, nisi adversus frigora muniantur, &recondantur. Sed &ipsos Romanos in hortis suis Myrtos adversus frigora munire oportuit: ait enim Poëta: Dum teneras defendo à frigore Myrtos. Quod si id Romano agro fieri debuit, loco illis commodo; quid non facere debebunt nostro agro? Nonnullorum diligentia punicae mali, aureae, &limonum, semine natae succreverunt &fructus tulerunt etiam in frigidis Rhetiae &Helvetiorum regionibus; ut ex iis constat quae Tiguri conspiciuntur. Atque hoc loco id dictum sit in quorundam Principum virorum gratiam, quibus, licet exoticarum plantarum semina dentur, eorum tamen hortulani vix tantum ocii sibi sumunt ut ea terrae committant; tantum abest, ut enata, hieme conservent &recondant. Hinc fit ut nihil singulare conspici possit, nisi apud eos qui suos hortulanos ad diligentiam compellunt. Nam nisi ipsimet domini voluptate ex iis afficiantur, &diligentiam adhibeant, multo minus ipsorum hortulani vel oeconomi ea curabunt. Cùm igitur hoc scripto duntaxat instituta sit exhortatio ad silvestrium arborum cicurationem: (nam seminaria parandi ratio in tractatu de Agricultura, ubi etiam de fimi &cinerum generibus, &areis, expressè docebitur) non de Canella, Garyophyllis, Moschata nuce, Pipere, &aliis similibus Aromatibus, in silvestribus arboribus peregrinis nascentibus, neque de Melegueta differente à Cardamomo agere constituimus: alio etenim loco, ut jam dictum est, id fiet. Itaque ad tam varia demonstranda, nullos alios sumtus faciendos STIRP. faciendos Regi proposuimus, nisi ut, quandoquidem ipsius Majestas mandatum dederat ut aliquod beneficium in me conferretur, tametsi nihil adhuc me effecturum pollicitus essem; ipsius nunc voluntas esset, praecipere ut beneficio illo tum donato frui possem; me rationem demonstraturum educandi singulis annis multa arborum genera, quae neque in Franciae agro, neque in cujusquam Principis hortis in hoc regno unquam conspecta fuêre!