# Exoticorum libri decem 223-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/223-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/223-2

sit, si cum nostra Europa conferatur. GENERANTVR etiam Margaritae à promontorio Comorim, ad insulam usque ZeiMargeritalan (quae captura & piscatio Regis Lusitaniae est) sed minutiores maximâ ex parte, nec cum rum captura. superioribus conferendae (quae magnae sunt & omni dote absolutissimae) ideoque etiam viliori emuntur. GENERANTVR & in insula Burneo, quae tametsi sint grandes, formae tamen elegantiâ à superioribus vincuntur. Sic & nonnullas Sinarum regio mittit, sed viles. CERTVM est etiam in novo orbe inveniri; verùm nullâ ratione cum Orientalibus sunt conferendae. Nam aut obscurae sunt, & nubili coloris, aut nullo orbe laevoreque commendantur. ORIGO atque genitura est è conchis, haud multum ab ostrearum conchis dissimili- Margaritabus. Conchae autem quae superiori maris parte natant, grandiores Margaritas generant: rumorigo. quae verò in alto mari degunt, minutiores proferunt. HAE conchae aëri expositae siccantur, & sese pandunt, in quatum carne inveniuntur Margaritae nunc multae, nunc paucae, pro concharum magnitudine. INVENIVNTVR & in nostratibus conchyliis ostreisve, sed minùs nobiles. OMNIVM autem praestantissimae ad generandas Margaritas censentur eae conchae laeves & candidae, quas ejus regionis incolae Cheripo appellant, ex quibus cochlearia poculaque Cheripo. conficiuntur. VERVM Cheripo non est id conchylium quod vulgò Matrem perlarum vocamus. Nam id Chanquo incolae vocant, ex quo videlicet mensae, cistulae, sphaerulae precariae fabricantur: Chanquo. quod licet parte externâ scabrum sit & impolitum, internâ tamen laevissimum est, & aspectu pulcherrimum. DEVEHI

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
