# Exoticorum libri decem 223.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 223.5 to 223.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/223.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/223.5

Idem Romae accidit misero cuidam mancipio libertatem jam adepto, quod brevi tempore dives effectum est, sed non sine vicinorum invidia; qui cùm ipsius segetes uberiores suis conspicerent, eas in suos agros veneficiis pellicere arbitrabantur; eaque de causa Romam eoram Senatu convocatus est. At illi de hac re perturbato & admodum solicito, tandem in mentem venit, ut aratrum, plaustraque & boves, bipalia, bidentesque, & reliqua rustica instrumenta in forum Romanum veheret, atque se istic judicio sisteret. Cui Iudex; Adesdum, quid ad haec respondes quae tibi obiiciuntur, nempe vicinorum segetes in tuum agrum veneficiis pellexisse? Domine, inquit, en mea veneficia. Iudices zed Iudices verò ipsius aratra, vomeres, & plaustra majora ponderosioraque vulgaribus conspicientes: deinde ipsius boves pingues, & firmo corpore; bipalia, sarcula, rutra, palas, ser ras, falces, secures, rastra, ventilabra, & reliqua rustica instrumenta adeò solida & affabrè facta: tum etiam nervosos filiorum filiarumque ipsius, atque uxoris lacertos, omnesque vegeto esse corpore, & integris vestibus; non modò cum absolverunt, sed objurgatis ipsius accusatoribus dixerunt, si singuli eandem diligentiam in colendis suis agris adhibuissent quam ille, futurum ut perinde divites essent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
