# Exoticorum libri decem 224-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PROBLEMA XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/224-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/224-3

PROBLEMA XII. TICET ex professo arborum magnitudo annotanda esset, id tamen sine exceptione non fieret. Exempli gratia, Theophrasto Celtis, quam Latini Lotum, Galli Fregelien vocant, Pyri est magnitudine. Sed qui Pyros in arvis sponte nascentes, cum iis quae recens in hortis insitae sunt comparabit, praealtas eas inveniet. Subsequentes tamen in ingentem altitudinem excrescunt: Larices Gallis Meleses nuncupatae, Abietes Sapins dictae, Sapini Suiffes, Platanus Asiatica arbor, Accres Gallicae Plasnes, Boumeliae Fresnes champestres dictae, Cerrus, Drulle, Quercus, Ilices, Aria, Alni, Merisiers, Tiliae, mares & feminae, & Tauri montis magnae ex quatum cortice funes fiunt, Cedri majores, Asiaticae Sabinae Iuniperi, quae fructu nucibus non minore praeditae sunt, Salices, Taxi, Castaneae, Fagi, Betulae, Palae, sive Indicae ficus, Milaces, Cerri, Cerrosouvari, Sorbus aucuparia, Sorbus torminalis, Sorbus, Palma, Iuglans, Ulmus, Populus nigra, alba, & Alpina, Piceae, Piceastri, & Pinastri, quos Rheti Gembro appellant, Corni, Cassiae, & Cupressi. Aliarum verò arborum nonnullae minores sunt, tametsi etiam in justam magnitudinem adolescant, quales sunt; Acercrispa materia, & vulgaris Acer, Zizyphae, Sycomorus Aegyptiaca, & Sycomorus Italica, aliàs Perlaro appellata. Comarus suapte natura pusilla est, sed ramis expurgata in magnam altitudinem assurgit, quemadmodum etiam Malus punica. Idem faciunt Sanguineae virgae albae, & nigrae, quas alibi Ligustra vocant. Alaterni, & Sanguineae virgae rubrae, mediocres semper inveniuntur. Morus alba & nigra vetustate magnae fiunt arbores. Sic etiam Pyri, Pruni, Persicae, Armeniacae & Praecoquae mali, Napeca, Oleae, Mespilus, & Cotoneae, Siliquae, nonnullis locis mediocres sunt, sed aliis magnae fiunt arbores. Sed & Lantana, à Lantagine differens, & Zizypha, Oleaster, Ficus, Laurocerasus, Spina nigra, Spina cervina, Spina police, Berberis vulgaris, Spina alba, Grossularia, & Spina gatzina, & Fraxini montani Orni nuncupati, Aclades, Aquifoliae, Laburnum, Staphylodendri, Tamarindi, Myrobalani, & quas Galenus Chrysobalanos vocat, Glans unguentaria & Acacia Arabica mediocres sunt. Rhododendri nonnullis Cretae insulae locis, ad aedicularum trabes conficiendas aptae, quae alibi parvae sunt: istic etiam Ricini adeò ingentes nascuntur, ut scalis admotis conscendi debeant. Coccus baphica non altè excrescit, neque acidus ille frutex, qui vulgò Ribes appellatur. Balsami arbor etiam parva est. Seseli Aethiopicum frutex, quod Narbonensis Provincia Cachebugade appellat, semper viret, sponte nascens quibusdam locis apud Orgon & Salonem petraeam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
