# Exoticorum libri decem 224

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, AROMATVM HIST. LIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/224

AROMATVM HIST. LIB. DEVEHITVR id conchylium Bengala mercimonii gratiâ, ubi expolitur & poculi vices supplet: maximâ tamen ex parte conficiuntur ex eo armillae & alia opera. Fuit enim Consuetudo de virginibus olim istic consuctudo, ut nullae nobiliores virgines corrumpi possent, nisi hujus generis armillis brachia exornata haberent. Nunc verò desiit ista consuetudo: eamque ob causam viliori emuntur haec conchylia. HABENT mercatores hujus regionis cuprea quaedam instrumenta multis foraminiInstrumenta discerneudis bus pertusa, quibus pretia Margaritis imponere solent. Nam quae per instrumentum miMarg. i ii noribus foraminibus pertusum transeunt Margaritae, unius sunt pretii, vendunturque per idonea. drachmas: quae per instrumentum majora paulum foramina habens, majoris sunt pretii: & ita deinceps pro foraminum, quibus instrumenta praedita sunt, quibusque Margaritae transmittuntur, magnitudine, pretia intenduntur. At quae adeò sunt minutae, ut perforari non possint (arte enim perforantur, non naturâ, ut fabulantur quidam) cedunt officinis; qua de causa in Europam exportantur. Harum uncia duobus fortè assibus Gallicis venit. Vnionum MAXIMAE quae ad promontorium Comorim generantur Margaritae, pendebant cenmagnitudo tum frumenti grana. Talium pretium, mille quingentorum aureorum in singulas esse solet. Multo majores ego vidi, quas in insulâ Burneo captas asserebant: sed non erant ejus elegantiae cujus superiores. Vidi aliam hîc captam, quae centum sexaginta grana tritici penderet. Margaritis SENECTVTE pondus earum minui, & coloris elegantia immutari creditur. Diu aunitor reslituitem orizâ leviter confractâ & sale versatas, pristinum vigorem & fulgorem recuperare, extur. pertus sum. CERTVM est, Margaritas post plenilunium captas, cum tempore minui & decrescere. Quae verò ante plenilunium capiuntur, huic vitio haudquaquam sunt obnoxiae. Indis nullus CETERVM rarò in medicum usum venit Margarita apud Indos. Mauritani verò fremargaritarum in medi- quenter, nostro more, Margaritas cordialibus medicamentis iniiciunt. cinà usus. INDIyGo gitize

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
