# Exoticorum libri decem 225

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, INDICARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/225

INDICARVM ALIOVOT PLANTARVM HISTORIAE. LIBER SECVNDVS. De Arbore tristi. CAPVT I. N medicamentis & stirpibus Indicis nobis incognitis non abs re fore duxi, initium facere ab arbore quadam, quae non nisi à solis occasu usque ad ejus ortum floret, interdiu minimè ARBOR est Oleae magnitudine, foliis Pruno similibus, flore noctu (dum expansus est scilicet) odoratissimo, nullius, quod sciam, usus propter teneritatem: nisi quòd florum pediculis, qui lutei sunt, hujus urbis incolae utuntur cibis tingendis, siquidem Croci modo inficiunt. Et volunt etiam nonnulli aquam stillatitiam florum, oculis utilem esse admoto lineo panno hac intincto. PECVLIARIS est haec arbor Goae, quam è Malaca allatam asserunt. Eam sanè nusquam alibi per Indiam vidi. Hanc Goae Parizataco, in Malayo Singadi vocant. Arboris tristis nomen illi inditum, quòd dumtaxat noctu floreat. FABVLANTVR autem indigenae, Satrapae cuidam nomine Parizataco elegantem fuisse filiam, quae Solem deperiens, ab illo compressa fuerit. Cùm verò postea illam relinqueret alterius amore irretitus, Parizataci filia prae amoris impatientiâ sibiipsi mortem consciverit. Ex cujus crematae cineribus (nam adhuc uruntur in hac regione cadavera) haec nata est arbor, cujus flores adeò Solem abhorrent, ut eum videre non sustineant. CETERVM horum florum fragrans odor, ARBOR TRISTIS. duorum aliorum odoratissimorum florum memoriam revocavit. PRIORES sunt dicti Megori, mali aureae floribus multo odoratiores, quorum stillatitius liquor eundem apud istos usum obtinuit, quem apud Hispanos florum mali aureae aqua. ALII flores (quorum hîc magnus est usus) dicuntur Champe, odore graviori quàm Lilium album. PORRò (quandoquidem in odoramentorum mentionem incidimus) odoribus adeò dediti sunt hujus regionis incolae, ut plerum que cibo abstineant, quo habeant unde odores sibi comparare possint: ideoque non immeritò proniores in venerem esse censentur. MVNERA quae à tenuioribus offerri solent Regibus, praedicti sunt flores, & rosae nostrates, quibus solent cubicula Regis insternere, & coriis floribus variis depictis ornare NARRARVNT mihi quidam, tantam esse hujus gentis in odores amentiam, ut tributa ex odoribus & floribus in singulos annos Regi Bisnaguer soluta, ad quinque millium Hispanicorum aureorum summam ferè accedant. QUIA Viennae Austriae honestus vir Fabricius Mor. dente Salernitanus multa de Arbore tristi mihi referebat, quim naturam (dam Gea viveret) summaperè esset admiratus, qua de illa aibere ab ipso intelligebam, hic adscribere non pigun.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
