Latin
ASSVRGIRI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 226
Unproofread scanNot analysed yet
ASSVRGERE porrò eam arborem ad trium interdum hominum altitudinem, iustamque craßitudinem adquirere dicebat, &ramos ferre multis alii concavos, quos folia myrti foliu non cißimilia ambirent: in tenerieribus autem ramis nasci flores, oblongis pediculis ex internâ foliorum sede prodeuntibus, inhaerentes, copiosos, hoc est, ternos, quaternos, aut plures simul ferè congestos, candidos, Iasmini floribus forma magnitudineque paenè pares, foliis mucionatis, ut illi, sed magu plenis, &multiplici foliorum texturâ constantibus, praecitos, odoris si aevißimi, &haud multum à lasmini florum odore dißimilis: noctu autem solere eos flores explicari, oriente verò Sole, simul atque ab ipsius radiis illustrari incibiunt, ilicò decidere, vel ἀὐτιπαθεῖᾳ quadam, vel prae nimiâ succi tenuitate, quem solares radii absumant: nam quos Sol non attingit, diutiùs in arbore haerere. Studiosè autem colligi eos flores, propter odoris fragrantiam, &vitreis organis odoratißiinam ex illu aquam elici, quae (asserente Fabricio) aqua de Mogli duitur, quoniam Malabarico sermone arbor Mogli appellatur, cuius flores idem nomen retinent. Fructum observasse negabat. Ceterùm anno millesimo sexcentesimo primo, mihi mittebat amicus Amstelredamo fructum eius arberis suo pediculo adhuc inhaerentem, quem ab illis qui ex India Orientali redierant, acceperat: erant verò plures fructus sire lebi in binarum unciarum longo ramulo sive crasso pediculo nati, satis contigui. similes paenè iis lobis, quos Spartium II. Hispanicum cap. LXX. Lib. 1. meae Plantarum historiae descriptum habet, sive faba vulgari minori, quae apud Belgas in iumentorum pabulum cedit, magnitudine pares, satis crasso cortice constantes, coloris cineracei; qui aperti, sex semina continere deprehendebantur, utroque latere terna, Stramoniae seminibus quodammodo similia, sed immatura. Qualem autem accipiebam, in eadem tabella cum ramulo suis floribus onusto, exprimi curabam, in illorum gratiam qui hoc studio delectantur. Altero autem post acceptum &descriptum illud semen anno, multi eius arboris flores C. V. D. Petro Pauwio mittebantur, iique oblongo &tenui arboris alicuius aut herbae folio traiecti corollarum instar; è quibus, licet prorsus aridi, eam tamen formam agnoscere poteram, quam Fabricius mihi descripserat, quamque ex eius praescripto in icone suprà positâ exprimi curabam; quae sanè longè dissimilis est iu floribus, qui à nonnullis proponuntur leucoio similes quatuor dumtaxat foliis constantes. De Nimbo.