# Exoticorum libri decem 226-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PROBLEMA XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/226-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/226-3

PROBLEMA XIII. TE verò celemus ea quae nos experti proposuimus; eni vobis exemplum, quale à Reverendissimo & Illustrissimo Praesule Cardinale Lotharingiae, pro sua clementia & insigni humanitate, coram Rege è scheda quadam pronunciatum fuit. Domine, licet ab eo tempore quo V. Majestati concedere placuit, ut qui insignia aliquot beneficia ab ipsa acciperent, etiam curarent, Petrus Bellonius Cenomanus sexcentas libras in pensionem annuam obtineret; plurimi tamen in quos postea beneficia collata fuêre, ejus decreti nullam rationem habuere. At ille non ignorans beneficia non conferri in viros inutiles, rationes perquisivit quibus V. Majestati servitium aliquod praestare posset: eae autem sunt, quòd varii generis arborum semina congerere queat, quae neque in vestris, neque in cujuspiam alterius hortis, aut totius Galliae silvis unquam conspectae sunt. Et cùm ille confidat, se ea recentia & magna quantitate nancisci posse, quali numero, qualique loco V. Majestati placebit, illa serere & colere spondet. Itaque V. Majestas non gravetur praecipere Secretariis vestri fisci, ut sine ulla exceptione vestrum mandatum exequantur, secundum eas schedas quas pro singulari vestra benignitate propria manu subsignatas illi dare placuit: ut cùm occasio sese offeret, eo beneficio frui possit quod in illum collatum fuit, & de ea re litteras ubi necesse erit, illi expediant: & spondet rationes se subministraturum, ut nascantur V. Majestati arbores quarum nomina subsequuntur:

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
