Latin
CAPVT
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 227
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT ARBOR est in India praegrandis, fructum in summo caudice, non in ramis, ferens, lata historia. praegrandem, magni Melonis effigie; interdum majorem, foris virentem, intùs Averò fulvescentem, multis spinulis instar erinacei, sed mollibus, obseptum. Continet autem hic fructus in se magnas quasdam nuces duro putamine tectas. Cortex fructus gustu Melonis, sed difficillimae concoctionis, nempe qui plerumque soleat, ita ut assumitur, excerni. Nuces verò intùs natae, torrentur aut elixantur, abjectoque putamine (qui nullius est usus) castanearum modo, quibus sunt persimiles, eduntur. VOCATVR hic fructus in Malavar laca; in Canara &Guzarate Panaz. Nascitur auIaca. Paraz. tem dumtaxat in maritimis. EXPERTVS sum cùm in me, tùm in plerisque aliis, hasce castaneas sive nuces alvi profluvia mirum in modum sistere. *Hanc arborem describit Lud. Roman. lib. 5. cap. 15. suarum navigationum, his verbis: in Calecut reperiuntur nennulli fructus, quos cultores lacetos appellant. Caudici eius arboris amplitudo Pyri est: fructui magnitudo bini ac Jacetus. medii palmi. craßitudinu verè humanae coxae. Gignitur fructus in caudice arboris subtus frondes, alii circiter medium caudicem. Colos est viridis, cetera nuci Pinea haud absimilis, vinaceis tamen minutioribus. Cùm maturescere incipit, obducit nigricantem colorem, marcereque videtur. Legitur is fructus mense Decembri: saporis sicut sermè Peponis moschum redolentis; parumque, si saporem quaeras, abest à cotoneo Persico, eodemque mitiore. Variam in cibatu voluptatem parit. Videberis modò edere favum mellis, modò suave medicum malum comedere. Intrà, membranas habet ut malum punicum, inque eii delitescunt fructus nescio qui, mollibus non dißimiles castaneis. Si enim igne torrentur, saporeus castanea repraesentant. Propterea fateri licet, non esse excellentiorem dignioremve illo fructu quempiam. De Jumgomas.