# Exoticorum libri decem 227.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 227.1 to 227.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/227.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/227.1

negotium illud perficiendum aptos nobis concessit, quos conquirendorum seminum gratia in varias regiones, quas illis nominabimus, ablegaremus, quorum singuli in annuam pensionem centum & viginti libras acciperent. Videtis igitur quòd in sumptus rerum propositarum nihil aliud expetamus quàm quod jamdudum nobis concessum fuerat. Quòd si difficultas suborta, in dubium vocaret, an quae propositae sunt, nostrum caelum & solum ferre possint; jam nonnullas quibusdam locis adolevisse, eorum diligentia qui illas semine conseverunt, ordine recensebimus. Siliquam enim certum est, apud Cenomanorum urbem horto Toutvoie crescere, ejusque magnas istìc etiamnum conspici arbores. Ea est quam Siliquam Aegyptiam nominare oportet, non autem Tamarindos: quas Aegyptii paucas, nec eas nisi in hortis ut quidpiam singulare alunt, quemadmodum nos Aureas malos. Hujus Siliquae, quae inter eas quae propositae sunt primum obtinet locum, fructus à Graecis κεράτιον appellatur, cujus semen sex grana pendens nomen dedit ponderi illi auri quod Karat dicitur. Non minorem censum adfert Genuensis, Savonensis atque Villaefrancae agri incolis, quàm Iuglandes per plana Galliae. In montium declivibus atque radicibus petroso loco nasci gaudent, marisque littoribus, atque etiam in mediterraneis, tantâ abundantiâ magnas siliquas, quae ejus fructus sunt, proferentes, ut in hordei, foeni, & avenae penuria, asinos, mulos, & equos illis alant. Sed dum eas mandunt, semina in praesepiis remanent, quae nisi à nobis admoniti, colligere non consueverant. Inde fit ut difficile non sit futurum, Siliquae semina nancisci; quandoquidem certi simus nonullos ejus regionis incolas plus quàm viginti eorum libras in singulos coronatos daturos. Suberis, Milacis, & Ilicum glandes sola vecturae expensa (quae levis est) constabunt; ut testimonio esse possunt quas Bayona adferri jussimus. Sed nunc sanè in silvis haudquaquam conspicerentur multis hujus Regni locis, quemadmodum in Sable Andegavensi agro, & apud Cenomanos, nisi nostri majores aliunde glandes quas istìc consererent, ad ferri jussissent. Eadem ratione adoleverunt quae in Moulins horto, Borbonensi ducatu conspiciuntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
