Latin
CAPVT VIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 228-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. ST etiam in hac provincia pusilla arbor, major tamen superiore, quae foliis, floribus, &fructu Myrto perquam similibus constat. Fructus ejusdem etiam est cum Myrto Dsaporis, multo tamen adstringentior. Hanc plantam Avacari nominant incolae. Nascitur in montibus. AIVNT mirae esse efficaciae adversus inveteratas dysenterias è causa frigida provenientes. Ejus experimentum se fecisse asseruit Lusitanus quidam senex in filia sua; quae cùm integro anno dysenteriâ laborasset, nec ei quidquam reliqua medicamenta profuissent, sumpto hujus plantae cortice trito &in aqua orizae macerato in prisanae modum, sanata est. Hanc arbusculam trifolium olere ferunt. De Mangas. CAP. IX. AMETSI ii fructus qui apud Indos nascuntur, longè sint excellentiores his qui in Europa proveniunt, veluti aurea mala, citria, ficus, uvae, persica, punica, &similes;