# Exoticorum libri decem 228.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 228.1 to 228.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/228.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/228.1

Si quis verò arbusculas cum suis radicibus erutas deferendas curaret, sine magna difficultate id efficere posset. Experimento autem comprobatum est, facilè nostrum clima ferre posse. Elegans enim & praealta in Dn. de la Bourdaisiere horto inter Lauros alitur in praedio quod apud Turones est, adeò Lauris similis (nam perpetuò etiam viret) ut pauci, nisi diligenter observent, dignoscere norint. Si igitur is cui curae fuit ut eò transferretur, contemsisset, nullam nunc voluptatem adferret earum aedium incolis. Ad Zizypha quod attinet, non deerunt qui quinque & viginti ejus fructus, nucleorum selectorum libras pro singulis coronatis dent, qui Romanorum more conseri possint; nam & illi eos terrae mandare consueverunt: nostrum autem aërem ferre posse, satis indicant quae in multis hortis conspiciuntur. Aceres crispae in montium superciliis inveniri poterunt diligentia supradictorum hortulanorum suae Majestatis, quemadmodum & alia varia arborum genera, quarum nulla hîc fit mentio, ut nec Abietum, quarum semina diurno duorum rusticorum labore, tanta quantitate adquiri poterunt, ut arborum centena milia (si quis totidem desideraret) inde nasci possent. Aleues Pini sunt genus, minus duro sapidioreque nucleo quàm vulgaris. Rustici in Rhetia eo vescuntur, & quatuor duntaxat assibus Gallicis quadrantal uendunt: itaque parvae, praeter vecturam, in ejus fructibus adquirendis faciendae erunt expensae: nos verò dum istac iter faceremus, unico coronato tantam illius quantitatem emimus, ut ei ferendae vix equus sufficeret. Sed rem admodum vilem esse oportet, quae sua vectura digna non censetur. Posset etiam viciniore loco inveniri: nam quinque aut sex dispositorum equorum à Lugduno stationibus nullus est rusticus, praesertim apud S. Andream, qui eo non vescatur, atque in aedibus adservet. Memoria autem repetens suavitatem gustus hujus seminis, quo etiam multi pauperes rustici saturari possent, si nostrae Galliae opulentiores nonnulli id rescirent, multoties optavi, atque etiam nunc opto, ut illius plantae per Cretae montes adeò vulgaris, Polytrica nuncupatae Asparagos, iis qui nullis sumtibus parcunt, quo palato serviant, degustandos praebere possem, ad ipsos instigandos, ut eam in suis hortis nasci curarent: nam sat scio, & silvestres & domesticos Asparagos prae illa contemnerent. Sed en videtis ut multarum rerum census pereat, quoniam eas in usum perducere non novimus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
