# Exoticorum libri decem 229.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 229.1 to 229.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229.1-2

Claudio, Chambery, & Lausannae vicinis, ut rustici palis ex eo confectis suos agros sepiant; nam materies est durabilis. Iam in nonnullis hortis vulgare est, sed non sine errore Cytisus nuncupatur (aliunde enim Cytisi semen nobis comparavimus:) florem habet cubitalem, flavum, quem apes nunquam attingunt. Ex ejus materia fiunt arcus nigri, tergore albi. Rhododendri nunc vulgares sunt multis Galliae locis: cujus rei exemplum praebere potest Abbas Valentinus, vir magnae eruditionis & doctrinae, qui apud Pictones in suo horto, plurimis raris rebus instructissimo, plurimas alit. Piceae in montibus frequentes sunt, & etiam Tararae monte, omnium qui Lutetiâ Lugdunum proficiscuntur oculis subjectae. Piceastri sunt ii qui strobilos Pinis domesticis minores ferunt, quorum integrae silvae apud Ramatanelam Provinciae Narbonensis, ubi Chamelaea à Provincialibus Garcupe nuncupatur. Est & alterum Piceastri genus admodum frequens apud Massiliam, & Aquas Sextias, & apud Gulam; imò integrae sunt ejus silvae in Domini Praesidis Destrets dominio. Paliuri circa Veronam adeò frequentes sunt, ut vineta & arva iis claudantur & sepiantur. Tusci Marouques nominant. Oxycedri apud Ourgonem nascuntur, ex quibus oleum fit quod de Cade cognominant. Primùm istic albos carbones conspexi, ex Oxycedrorum stipitibus conflatos. Qui Sarsanam Genuensi agro pervenerit, & inde ultra Vencam arcem in Marchionatu Mazano transierit, Oxycedrorum silvulam ingredietur, apud Montignosam castrum Lucensium, non procul à mari, quorum fructus avellanis crassitudine non cedunt. Cardanus Cedrorum differentiam non intelligens, libro De rerum varietate, considerare debebat Cedrelatem ab Abiete & Cedro denominationem habere (nam haec parva Cedrus baccas fert, eam ob causam Baccifera cognominatur, at altera conifera) ut nomen ipsum testatur; siquidem Elate Abietem significat: itaque Cedrelate Gallicè reddi posset Ceare sapin. Sed ipsius verba impugnabimus in nostra stirpium historia. Ingredienti hortum simplicium Pontificis Romae, Anagyris fit obvia, quam D. Scipio Pontificis simplicista in Belvedere, semine natam aluit, & ex illa integram sepem construxit. Sed Venetiis si quis ejus semen nancisci cupit, Aromatariorum officinas accedat, & Fabam inversam petat; quo nomine istic vocatur, & è Creta defertur. Cedrus Phoenicea, Oxycedro, aut Iunipero rubro similis est. Serbin Avenionensibus vocatur: sed Ragusaei non sine errore Sabinam esse censent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
