Latin
229.5 to 229.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 229.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nascuntur verò singuli fructus ex Cardui genere aspero &spinoso, oblengis praedito foliis, è quorum medio prosilit caulis rotundus unicum ferens fractum, qui post 10. aut 12. mensem demum maturescit. Eo sublato, nullus praeterea in plantâ nascitur fructus; ideóque ea velut inutilis abiicitur. In exiremo fructu, interdum verò etiam in extremo caule sub fructu enascuntur veluti germina &turiones quidam qui fructui magnum addunt ornamentum. Hi sunt tamquam semen: panguntur enim tribus sub terra digitis, sic ut media turionum pars extra solum exstet; atque radices agunt, fructumque suo tempore perficiunt. Varia sunt eius genera, quae pro linguarum varietate diversis nominibus nuncupantur: tres verò distinctae species notantur, prior laiama ab incolis appellata; altera Boniama, tertia laiagua. Posterior haec carne est candidâ, gustu vinoso, sed acido &acerbo. Boniama carne est candidâ, gustu dulci &quodammodo fatuo. Iaiama reliquis oblongior est, &bonitate illis praestat, carnefulvescente, dulci &suavi gustu. Per omnium tamen carnem sparsae sunt veluti fibrae quadam tenuißimae, quae tametsi palatum inter edendum non offendant; gingivas tamen laedunt, si crebriùs qui eis vescatur. Quibusdam locis nascuntur etiam haec genera sponte in agris abundanter: at quibus cultura accessit, longè sunt illis suaviores, &cultoris beneficium abundè compensant. Huius fructiis abundantia auctoritatem eius minuit: Sed tamen &hi insularibus cùm bonitate, tum magnitudine praestant qui in continenti nascuntur. Maturus fructus quindecius tantùm aut viginii diebus conservari potest. Hactenus Oviedus. HVNC Thevetus lib. Singularium Americ. cap. 46. Nana à Brasilianis vocari tradit, eóque plurimum in suu NANA. egritudinibus vesci. Alium item huic similem describit nomine Hoytiri cap 3; . eiusdem libri De Musa.