# Exoticorum libri decem 23.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 23.1 to 23.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/23.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/23.1-2

Latè porrò patet hic mons, ejusque radices utrinque maris littora, ut antè diximus, attingunt; nam licet urbi Candiae sint vicinae, meditullium tamen insulae occupat ipse mons, adeò in sublime evectus, ut nives ejus verticem perpetuò tegant; tamque frigida aura mediis etiam aestatis ardoribus istic est, ut vix ferri queat: tametsi in convallibus magnus sit aestus. Illîc inter stirpes memoratu dignas crescit Salvia poma ferens esui apta, quae rustici legere solent, hisque saccos plenos in proximas urbes venum deferunt. Initio Maij foliis inhaerentia inveniuntur gallarum magnitudine, lanugine obducta, dulcia, & grati saporis. Eodem temnore spinosarum Capparum flores leguntur, atque in foro venales proponuntur, non conditi, sed elixi duntaxat & nonnihil saliti. Mandragora mas & femina; Paeoniae duo genera, vulgo Graecorum Psiphedile nuncupata in omnibus vallibus humidis nascuntur candido flore. Tragium secundum rivulos crescit luteo flore, Cecilianae semine. Leontopetalon crassa radice istic hieme floret, ut Mandragora. Vera Melilotus odorata in collibus herbosis provenit, Ononidi sive Arrestae bovis ferè similis, Majorana nostrae, quam in hortis colimus, respondens, sponte crescit sub finem Iunii, rubentes flores proferens, rusticis Matherina dicta. Nihil vulgarius Trifolio moenianthe. Heliochryson extremo Iunio sloret, adcò frequens in montibus, ut vix (ubi nascitur) alia planta conspiciatur: quòd autem leporibus cubilia grata praebeat, vulgus ejus insulae Lagochimithia appellare novit. Heliochrysi autem nomine nostram Stoecadem citrinam non intelligimus: nam ut Hieronymus Hungarus Medicus nobis in Creta demonstravit, ea est quae Ageratum nominatur. Nerion candido flore, tota insula non invenitur, nisi in Montis Idae convallibus apud pagum Camerachi. Acer in frigidis montibus nascens, à rusticis Asphendannos nuncupatus, in monte Ida crispiore est materie, quàm usquam alibi. Adrachnes frutices genuinum nomen retinuerunt; sic etiam Acylaca, & Phylica, quae magnae sunt arbores glandiferae. Cupressi in silvis non crescunt, ut plerique existimarunt, sed sparsim variis montium locis, licet istic satae non fuerint: meridiano tamen sole gaudent, ejusque sunt naturae, ut infima parte recisae, ex parte tamen radicibus proxima multis ramis repullulent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
