Latin
23.5 to 23.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 23.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
At eo loco in altum non attolluntur, sed in crassitudinem excrescunt. propterea capsae ex cupresso inveniuntur in Candia urbe paratae admodum latae. Nascuntur etiam perinde in Leucis montibus, Spachia vocatis, atque in Ida dicto Psiloriti. Tragacantha in montium superciliis abundè crescit: cujus duo genera observavimus. Asserimus autem ejus gummi minimè istic colligi, licet nonnulli satis temerè id scripserint: quam nostram assertionem, si opus esset, auctoritate primarii insulae Domini Equitis Antonii Calergo, probare possemus, coram quo de ea re verba fecisse meminimus. Staphis agria spassim sponte provenit. Coris admodum frequens est, quae nostro judicio inter reliquas stirpes radicem habet ingratissimi saporis, utpote quae degustata vomitum nobis provocârit, quod nulla alia unquam fecit. Anagyridis arbustum passim ferè secundum Regias vias nascitur, tam foetido odore ut capitis dolorem inducat, antiquum nomen etiamnum retinens; nam Anagyros vulgo dicitur: adeò ingrati est saporis, ut ne famelicae quidem caprae degustare sustineant. Istic Tithymalum dendroidem duorum hominum altitudinem, caudice humanae coxae crassitudinem aequantem conspeximus. Thapsia, ferula, Libanotis &Sescli istic abundant. Provenit etiam frutex Agriomelea vulgo nuncupatus, exiguorum malorum pyris forma similium ferax. Nusquam hic frutex in Gallia reperitur, praeterquam in scopulis Fontainebleau arci Regiae vicinis, quibus delectari videtur. Fruticem Sabaudis sive Allobrogibus Malancier dictum, Cretenses Codomalo appellant. Veratrum nigrum in insula Creta diligentissimè perquisivimus: at nunquam invenire potuimus; eaque nostra est opinio, neque album neque nigrum istîc nasci. Aristolochiae porrò quartum quoddam genus, à tribus reliquis veteribus descriptis diversum invenitur, arbores scandens &premens Ephedrae &Smilacis modo, alioqui conveniens foliis, floribus, semine, radice, sapore &odore cum Clematitide. Cocci baphicae census ingens est in Creta, sed ejus collectioni cùm potentiores operam impendere nolint, pastoribus &pueris istam provinciam relinquunt. Invenitur mense Iunio in exiguo quodam frutice ex Ilicis genere glandem ferentis, sine pediculo inhaerens illius frutici? stipiti, colore ex cinereo albicante.