# Exoticorum libri decem 23.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DIALOGVS DE FERRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/23.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/23.9

Ceterùm haec duo metalla, ut reliqua expoliuntur & laevigantur, auro & argento obducuntur, caeruleus & alii colores inducuntur, qui maxinmam addunt gratiam & venuistatem, ut in zed k ut in catenulis illis conspicimus, quae nunc temporis ex chalybe fiunt, adeò politis & tenuibus, quibus additi colores, illas adeo ornant, ut plerique aureis & argenteis torquibus praeferant. Ex his metallis chymicâ arte liquor etiam extrahitur, perinde atque ex auro & argento: metallum etiam ad suum institutum aptius ferro non nosse asserunt chymistae.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
