# Exoticorum libri decem 230.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 230.1 to 230.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.1

Alii adhuc inveniuntur meo palato gratiores & odorati; Cenorius appellant: sunt laeves, flavi, & pleni. In Malavar sunt Chincapalones dicti, suaves & palato grati, pleni, colore virescentes. Laudantur etiam in Sofala nati, Aethiopibus lminga dicti. Invenitur etiam in Bacaim aliisque provinciis genus quoddam amplum, plenum, palmi longitudine. Id assatum & vino deinde maceratum inspersâ Canellâ, multo meliùs sapit quàm malum cydonium assatum. Idem fructus per medium sectus, & in sartagine cum saccharo probè frictus, insperso posteà cinnamomo, gratissimus est cibus. SCRIBIT Avicenna lib. 11. cap. 484. paucum praebere alimentum, bilem generare & pituitam: prodesse tamen adversus pectoris & pulmonum incendia, stomachum autem offendere. Idcirco biliosis, ab hujus esu, oxymel cum seminibus propinandum esse; pituitosis verò mel. Vtilis est renibus, & urinam ciet. SCRIBIT Rhases lib. de re med. 3. ad Almans. cap. 20. noxium esse stomacho, appetentiam deiicere; subducere tamen alvum, & gutturis exasperationes lenire. SERAPIO autem lib. simp. cap. 84. ex aliorum auctoritate Musam in fine primi calfacientium & humectantium ordinis esse asserit, & utilem esse adversus pectoris & pulmonum ardores; eisque qui liberaliùs hac vescuntur, stomachum praegravari: augere tamen foetum in utero, renibus opitulari, urinas ciere, & venerem exstimulare. PRAESCRIBVNT medici Indi hunc fructum in febribus aliisque morbis. RIDICVLVM autem est quod scripsit quidam Franciscanus. Appellatur, inquit, hic laudabilis fructus Musa, quòd dignus sit Musis, aut quòd earum sit cibus. Addit praeterea eum esse fructum quem degustaverit Adam in Paradiso terrestri. Iam aliquot annis in ea opinione sui, ut existimarem Musam Arabum eam esse plantam cuius Plinius lib. XII. cap. VI. meminit his verbis: Maior alia pomo, & suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum viuunt. Folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duùm. Fructum cortice (caudice legendum fortasse, nam summo stipite fructum profert) emittit, admirabilem succi dulcedine, ut uno quaternos satiet. Arbori nomen Palae, pomo Arienae. Plurima est in Sydracis, expeditionum Alexandri termino, &c. Nam ferè omnia pulcherrimè ad Musae descriptionem quadrant. Huc accedit, quod in provinciâ Malavar, quae supra Indum flumen est, intra vero Gangem, Palan nomen adhuc retineat, à quo Latini suum Pala mutuati videntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
