# Exoticorum libri decem 230.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 230.5 to 230.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.5

Vlysipone, ubi aliquot plantas vidi, minimè tamen fructiseras, nomen hoc retinet; vocant enim etiamnum Figuera Banana, id est, ficum Bananas ferentem. Eius iconem satis affabrè pictam invenies apud Matthiolum commentariis in lib. 1. Dioscoriais cap. de Palma CETERVM meminit huius fructus Lud Rom. lib. navigationum suarum 5. cap. 15. ac tria eius genera conslituit. Meminit item F. Brocardus qui Terram sanctam descripsit, sub nomine Pomorum paradisi, quem per omnia secutus est Cardan. lib. de subtilitatibus. Sed & Thevetus lib. Singularium Ameritae cap. 33. eundem describit, atque Pacona, arborem verò Paquovere Americis rocari tradit. Lerius verò cap. 13. suae Historiae fructum Paco, arborem Paco-aite nominat. Oviedus verò nomine improprio Platanum appellat lib. Historiae indicae 8. cap. 1. cuius descriptionem tamquam pleniorem omißis ceteris (ne toties repetita lectori fastidium pariant) hîc subiungemus. IBVENITVR, inquit, hic fructus Platani nomine, tametsi neque arbor dici poßit, neque vera sit Platanus: sed planta quaedam huic Indiae haudquaquam peculiaris, & aliunde transtata sub Platani nomine. Interdum autem haec impropriè dicta Platanus in arboris celsitudinem excrescit, & hominis craßitudinem adquirit: aliquando verò coxa humanae craßitie conspicitur, pro soli naturâ & ubertate augescens. Ab infimo ad summum folia fert amplißimae, interdum duodecim palmos longa, ternos aut quaternos lata, plerumque minora. Haec ventorum flatibus facilè multifariam dissecantur, & ex costa illâ per folii longitudinem excurrente pendere spectantur eum in modum dissecta. Tota planta veluti germen est aut surculus, in cuius summo enascitur pediculus aut malleolus brachiali crassitudine, qui vuam producit, vicenos, tricenos, interdum centenos & plures fructus palmari longitudine brachialique crassitudme sustinentem, nonnumquam minores, quandoque etiam ampliores, pro planta ipsius & soli fertilitate. Cortex huic satis crassus, sed qui facilè eximatur, continens pulpam sive carnem bubulae medullae persimilem. Integra ura ante maturitatem colligenda est, cùm videlicet aliqui fructus flavescere incipit; deinde in aedibus suspendenda, illic enim plenam maturitatem consequitur. Hic fructus in duas partes per longitudinem apertus & utrimque incisus, deinde insolatus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
