Latin
230.8 to 230.10
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 230.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
gratissimi est saporis, &caricas succtbonitate superat. Tegulae item impositus, &in clibano coctus, cor reficit, &suavissimus est. Sunt qui cum carnibus elixent, cortice exempto ollae imponentes cùm carnes ferè coctae sunt; diutinam enim coctionem non fert: sed neque maturus nimium, neque omnino acerbus deligendus est. Sunt qui crudum edant, at maturum, sine panè aliove aliquo condimento: gratissimi etenim est saporis, nec minùs salubris, &facilis concoctionis. Caudex qui uvam profert, annuus est, &semel dumtaxat in vitâ fructus gignit: verùm ad radices consurgunt quinque, sex, aut plures surculi, qui parentem renovant, &subsequente anno fructum perficiunt. Exemptâ vuâ abiicitur planta, utpote inutilis. Adeò verò fecunda est haec planta, ut numquam intercidat, sed subinde novas proles gignat, ut fructus toto anno uberrimè legere liceat. Formica huic planta admodum infestae sunt: ideóque plurimae hic initiò perierunt, antequam adversus eas inventa essent remedia. Peregrinae enim, ut initiò diximus, est haec planta, &huc ex magna Cauaria anno Domini 1516. primum translata. Hac ex prolixâ Oviedi descriptione desumpta. *Quid *Quid si Palmae genus illud sit quod Theoph. lib. 2. Histor. cap. 8. in Cypro nasci prodidit, folio coteris ampliore, &fructu longè matore, magnitudine mali punici &figurâ oblongo? An verò ea arbor, quam idem lib. 4. Hist. cap. 5. folium pralongum habere ait simile pennis Struthionum quae galeis imponuntur, longitudine duorum cubitorum? Sed &arborus praecedentis fructus satis convenis. De Dorione.