# Exoticorum libri decem 231-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, GVANABANVS SCALIGERI FORTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/231-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/231-2

GVANABANVS SCALIGERI FORTE; GVANABANVS igitur procera arbor est, & formosa, Guanabanus. Baobab Alpini veriùs. folio eius Medici mali, quam Limoneram appellant, virente: fructu pulcherrimo, mediocris Melonis magnitudine, qui tamen interdum in capitis pueri crasitudinem excrescat Cortex huic fructui viridis, & qui certis quibusdam squammis distinctus videatur, ut Strobilus, lenioribus tamen, neque ita tumentibus, quandoquidem totus cortex tenuis sit, neque craßior quàm in pyris. Caro candidissima, saporisque delicatißimi; qua facilè, cremoris lactis instar, in ore dissolvitur. Per eius carnem sparsa sunt semina magna, Cucurbitarum seminibus aliquanto maiora & nigricantia. Frigidus est hic fructus, & per aestus utilis. Nam tametsi quis integrum Guanabanum devoret, nullum inde sentiet nocumentum. Infirma est ligni materies. Haec Oviedus. CETERVM hic Guanabanus diversus est ab eo cuius Caesar Scaliger, lib. de Subtilitate adversus Cardanum exercitatione 281. parte 6. meminit hunc modum: GVANABANVS arbor est Pini stipite, procera, folio Guanabanui. magno oblongóque, fructus Melonis magnitudine: cortici color viridu, splendor Cydonii, digitalis craßitudo. Caro intùs candida, dulcedine lactis coacti, semina continet phasiolacea. CVM Scaligeri Guanabano magnam affinitatem habere gjs videbatur qui olim ex Athiopiae Mozambique Antverpiam iif Illliss adferebatur fructus crassus, sesquipedali longitudine, cui demsus lilistis durusque cortex tenui mollique, ut in cydonius, sed viridi lanugine obductus, aliquot per longitudinem excurrentibus venis sive potiùs sulcis, ut in Melonibus. Extrema parte in mucronem definit: superiori verò, qua videlicet è ramis dependet, pediculo inhaeret firmo, duro, & fibroso. Continet hic fructus pulpam candicantem, qua Aethiopes in febrium ardoribus utuntur sitis sedandae gratiâ; iucundâ etenim aciditate praedita est. Hac ficcata friabilis est, sic ut digiti trita in pollinem resolvatur, remanente tamen perpetuò aciditate. Per hanc sparsa sunt semina renibus, aut Anagyridus legitimae fructui simillima, nigro tamen colore nitentia, ac ex umbilico fibris quibusdam apa sacu.sa, ist in ctu Scone cerspicere est. Haec terrae commissa, plantidae folio Lauriniis simili protulerunt, sed quae subscquuenteirme pericrunt. Rn E tobab Elpinm? BEDIIT fulea tamn ab hoc diversis, describit Theveiis rap. 10. lib. Sirgularium Americae, his ver4: Ires surm uespino lum msulae ad Aetinopum promontorium, Caput viride vulgo appruant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
