# Exoticorum libri decem 231-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PROBLEMA XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/231-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/231-3

Sed haec exigua sunt prae iis quae antiquitus Romae fieri solebant: nam quis unquam aves, animalia, atque elegantes picturas Cupressi arbusculis imitari tentavit, ut veteres Romani? Cur autem? quoniam non experimur. Genuenses nunquam aedificant, quin foramina in muris relinquant, ad capparum non spinosarum radices excipiendas, ex quibus magnum quaestum faciunt. Sed haec omnia praeter institutum, de quibus in Agricultura. Attamen ne quis fallatur, non ignoramus quasdam arbores, frutices, & herbas ea quantitate minimè inveniri ut iis uti possimus, nisi silvestres, propter loci commoditatem, ubi faciliùs proveniunt quàm urbanae quovis loco: nec etiam ignoramus, solum quod coli potest, illi praestare quod ad pastionem negligentia quadam relinquitur. Sed in campestribus & planis alia est ratio: nam quae loca deserta relinquuntur ad animalium pastionem, nihil aliud alere possunt quàm quod natura soli illis concedit, nisi seminario juuaretur. In his verò rebus magna est plebis difficultas, cùm & in urbibus, lactis, pro ratione pagorum unde adfertur, fiat delectus: quasi autem dimidii miliaris à pago ad pagum distantia, lac melius aut deterius redderet; tanti nomenti est etiam in rebus minimis credulitas. Inde accidit ut quaedam loca, lacte carentia ἀγάλακτα nuncupentur. Nam licet Cato pastionis censum agriculturae censui praetulerit; credibile est, eum loqui de iis locis ubi tanta est soli abundantia, ut coli nequeat, vel propter incolarum desidiam, aut loci incommoditatem & naturam, quae adeò silvestris est, ut ea quae sua sponte proferre gaudet, producere permittendum sit, atque omnis ejus cura abiicienda. Conspicite etiam nunc Anglos apud Rhetos negociantes, & in eorum montibus, Taxi & Laburni arbores caedentes, quas certa longitudine in assulas findentes in suorum arcuum usum, in fasciculos deinde colligunt, atque lacu Valstatensi cymbis ad Rhenum vsque devchunt, & deinde secundo Rheno descendentes in Angliam usque deportant, ubi arcus demum conficiunt. Cur igitur earum arborum semina non haberent, si ea secum deferre constituissent? Guajacum & Brasilianum lignum, aliaque similia, peregrinis & procul dissitis regionibus delata, magni & quotidiani usus, istîc spontè & sine culturâ nascuntur: sed arbores suprà propositae, & quarum enutritio facilis promissa est, commodiùs postea declarabuntur: quod ex professo dictum est, ne id secretum silentio obtegeremus: nam quemadmodum jam ejus rei experientia facta est, videlicet ut seminariis arbores propagentur & alantur: sic etiam facilitas earum semina adquirendi postea probabitur. Jgnorantiam & negligentiam Colonorum nostri temporis; argui ex scientia & diligentia veterum Agricolarum.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
