# Exoticorum libri decem 231

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/231

CAPVT XI. INTER celeberrimos Indiae fructus recensentur à plerisque Dorioves in Malaca vocitati, Doriones fructus Melopeponis magnitudine, denso cortice rostratisque tuberculis plurimis ob- descriptio. ductus, veluti is quem laca Goae vocant, de quo cap. iv. diximus, foris virescens, intùs verò concameratus, seminaque exigui ovi gallinacei magnitudine in singulis cameris continens, coloris & saporis eius condimenti quod ex amygdalis contusis, lacte, farina, aqua rosacea, & saccharo fit, Manger blanc Galli vocant; non tamen ita mollescentia aut glutinosa: in nonnullis verò non candida sunt, sed pallidi coloris. Ossiculum haec in se continent mali persici ossiculis persimile, sed rotundum. Folia hujus plantae medium palmum oblonga, acuta, salso gustu, colore viridi dilutiore parte aversâ, internâ verò parte admodum virescentia: flos è candido flavescens. Arborem Iuglandis modo praegrandem esse aiunt, foliis laurinis. SVNT alii qui hunc in modum describunt: Fructus est Strobili sive nucis pineae magniAlia Dorione; descriptio. tudine, interdum multo major, & ejusdem ferè formae, nisi tubercula illa sive aculeos multo tenuiores acutioresque haberet, Erinacei spinis ferè similes. Intùs quatuor concamerationibus sive cavitatibus constat, medullamque sive pulpam continet cremori lactis, quem Hispani Nata, Galli Créme, Itali Capodi latte vocant, similem. Folio est virente, cuspidis lanceae effigie, ducto per longitudinem duplici nervo, è quo deinde aliae venulae per folii latitudinem evagantur. Arborem ipsam ingentem ferunt, nec nisi post quadragesimum annum fructum edere; alii verò post quartum annum fructiferam esse. Fructus maturus viridis est quidem coloris, sed diluti & elanguescentis. * Cum hoc fructu planè convenit Guanabanus Oviedi, quem lib. S. suae historiae cap. 17. describit, quemque per universam ferè Americam sive novum orbem nasci tradunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
