# Exoticorum libri decem 233-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, GVANABANVS SCALIGERI FORTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/233-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/233-2

nuncupatum, gustus suavitate commendabilem. Eum exigui mali aurei magnitudi- Mangostans descriptio. One esse ferunt, cortice cinereo (alii è viridi nigricante) pulpa quae malorum aureorum? pulpae similis sit, sed quae cortici non adhaereat. NASCITVR hic fructus in pusilla arbore, Malo vulgari simili. Foliis est laurinis, floribus luteis. Hunc fructum dulcissimum esse perhibent, non tamen adeò, ut suâ dulcedine nauseam moveat. IIII * Huius arberis, in Bantam Iava emporio nata folia accipiebam anno n b. xcix à Prancisco Rodrigtzm Bengalaregno oriundo, ex lava reduce, qui cum Hollandis naucleris praecedeate annò illuc profectus faerat. Sunt allzom ta solia laurinis maiora & latiora, amplissimorum foliorum mali formam magu referentia, sex aut septem crassioribus venis ex utroque nervi medii latere procedentibus pradita, intercursamibus creberrimis subtilissimusque venulis, ut quâ parte attrita erant folia, tenuissimis filis contexto rete constare viderentur, sapore acriusculo: quadam porrò folia, quatuor, quinque, sex unciarum longitudinem habebani, trium latitudinem, aut ampliorem, pro foliorum magnitudine, eáque in ambitu non dentata aut crenata. De tambos. CAPVE XIII. VAGNA apud Indos in aestimatione est is fructus, cuius nunc mentionem facturi sumus, primùm è Malaca (ubi plurimus nascitur) paucos ante annos huc tralatus. VA EST autem is fructus ovi anserini magnitudine, aut paulo major, colore ex Iambos histocandido purpurascente, pulcherrimo, adore rofaceo. Vel, ut veriùs dicam, similis est hic ria. fructus magnis Gallis* recentibus (quas poma de Cuquo nuncupamus) cùm in odore, tum in colore: gustu suavissimo, sed humido. Vocatur in Malaca & hac regione Iambos. Iambos. ARBVSCVLA ipsa in Pruni magnitudinem assurgit, folia ferens magnam similitudinem habentia cum cuspide ferreâ majoris alicujus lanceae, viridia, aspectu pulcherrima: flos ruber, odoratissimus, gustu acido. Firmis nititur radicibus haec arbor, quia admodum Iambos posi fertilis est. Post quartum enim annum fructifera, nec semel dumtaxat fert in anno, ut plequartum anraeque omnes fere arbores, sed pluries singulis annis novos edit fructus. num fructiseCONDIVNTVR tum fructus, tum flores, atque asservantur. ra. * Nisi noster auctor Gallas illas maiores; qua in Roliore passim per Hispaniam & Lusitaniam nascuntur, intelligat per Bugualhas grandes, quid sibi velit, ignorare me sateor. Ceterum eas exiguâ pilâ palmariâ maiores numquam vidi, colore pulcherrimo rubicantes dum recentes sunt, & odoratas. Vel fortè praegrandes illas iuglandes vult, quae vulgaribus duplo maiores sunt: quandoquidem vulgares suo operimento nudatas Bugalho appellare videatur cap. 20. de Mati, lib. 1. De Cydoniis Bengalensibus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
