Latin
234.5 to 234.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 234.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cupressus enim ibi, inquit, exuberat, in Creta videlicet, &in Cilicia Syriáque Cedrus. &6. cap. lib. 4. ait: Quin ad navalem materiam Cedrum Syria gignit, eáque ad triremes utuntur. Si igitur nulla difficultas obsit quo minus in hoc tegno nasci queat etiam levi impendio, illa ipsa, inquam Cedrus, cujus Salomon in sacro codice meminit; an non esset arbor quae structuras potentissimi &celebratissimi Regis exornaret? quaeque paulatim, brevi tamen, vulgaris fieri posset, non modò in ipsius atque aliorum hortis, sed etiam in hujus regni silvis? nam si tanta facilitate &tam parvo impendio, magna ejus seminis copia comparari potest, &sine difficultate terrae commissum enascatur, quid quaeso oberit? Olim cùm pinearum nuclei selecti suo putamine exempti &recentes, quinque aut sex dumtaxat assibus apud aromatarios in singulas libras venderentur, omnes mirabantur: Sed postquam rescitum est, silvas cùm apud Aquas mortuas, tum apud Ravennam ad bina in circuitu miliaria Pini arboribus constare, desitum est mirari, imò nimis grande precium eorum existimatum est. Si quis Massiliae esset, &equorum onera comparare vellet, singulas libras nucleorum, integrorum videlicet, &non confractorum, quatuor terunciis, aut ad summum sex (qui dimidium assem Gallicum conficiunt) redimere posset. Quid ergo in hac re praeter vecturam aestimandum est? Si Galli nonnullis locis petrosa &confragosa arbustare vellent, multorum censum auctiorem futurum.