# Exoticorum libri decem 234

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/234

sit, donec, jam plenam maturitatem consecutus, in Cydonii mali magnitudinem evadat; cortex autem densatur; exsiccatur, & indurescit veluti putamen nucis Indicae, quam Coccum vocant. FRVCTV maturo pulpa sive medulla eximitur, quam in laminas sectam saccharò condiunt. Aut tener adhuc & immaturus muriâ asservatur in usum. SOLENT Guzaratenses medici uti hoc fructu tenero adhuc & immaturo, aceto vel saccharo condito, in inveteratis alvi profluviis iistendis: adstrictionem enim illam semper conservant, tametsi matura, cydonia. RETVLIT mihi clarissimus vir Dymas Bosque, Valentinus medicus, rei herbariae peritus, & nunc hîc medicinam faciens, se, cùm castra Hlustrissimi Principis Domini Constantini in India pro Rege sequeretur in lasanapatan, magno & admirabili successu usum esse in profliganda dysenteria, quae universum ejus exercitum affligebat, cùm ad manum non essent usitata remedia. Etenim nunc ex hujus fructus succo & saccharo mivam parabat, quam aegris datet: nunc pulpam ejus emplastri modo ventriculo & alvo applicabat; modò pulpam saccharo exceptam, ut in cydoniis solet, aegris exhibebat? interdum fructum assum insperso saccharo: nonnumquam cortices exemptâ pulpâ decoquebat, atque id decoctum perclysteres iniiciebat; similem verò effectum prabebant, qualem balaustiorum aliorumque adstringentium medicamentorum, quibus uti solemus, decocta praestare solent. AT silentio praetereundum non est, quod eadem castra sequenti contigisse refert. Dederat servo Aethiopi bina hujusmodi mala assanda, ut cuidam militi dysenteriâ laboranti edenda praeberet: verùm dum assantur, crepuerunt, ipsaque pulpa Aethiopis faciem, pectus & brachia sic adussit, ut pulvere tormentario ustulatus videretur: quod contigisse puto ob pulpae lentorem & visciditatem simul & adstrictionem, quae semel accensa vehementiùs urit, quàm sicca aliqua materia; quemadmodum ferrum incensum magis quàm lignum aut stupam urere videmus. Scribit Fragosus in sua Rhapsodia (& alii anteeum) in Guatimala fructum nasci Guayavas ab incolis nuncupatum. non minùs adstringentem quàm Cydonia ista Bengalensia, cumque ad similem morbum (qui in olis eius regionis admodam fanidiaris est) propinare solere, sed priùs tostum. De Carambolus. gFi. igi BEAS . CAP. XV. RVCTVS est in Goa magnitudine minoris ovi gallinacei, in quatuor, ut videtur,

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
