Latin
235.1 to 235.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 235.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cultura sanè est multis nationibus commoda, cùm vites quaedam sine pedamentis consistere nequeant, aliae pergulis incumbere delectentur, &aliae arbusculis: etenim omnibus nota est vitis natura, quae ab imo monte ad ejus usque fastigium conscenderet, si duceretur; inde fit ut singulis annis putanda sit. Si agros arbustandi ratio, hoc est, vites serie quadam plantandi juxta arbores à plerisque nationibus cognita esset, meliùs cum iis ageretur: nam plerumque annuos census valde imminui videmus, quoniam solum aptè colere non norunt. Nónne oportuit Plinium multis suis exploratoribus confidere, cùm ornato sermone dixit, Arbusti ratio, nisi Italiae concessa, cùm tam longo iudicetur aevo. ac si asseretet agros in arbusta traducendi rationem nondum in Galliam transiisse. Sed incommoda quae ex simili defectu procedunt; postea dicentur. Hinc fit ut Principes viri, qui adhuc Romae possessiones obtinent, cùm hortos suos, qui verè etiam sunt horti, designare volunt, vineas nominant: eorum loquendi ratione id significante, ut quod nos agros sepibus clausos, aut vivaria, aut hortos vocamus, illi vineas appellent. Propterea audimus, vinea talis Cardinalis aut Principis, licet verus sit hortus. Arbusculas in quincuncem ordine disponentes, &juxta singulas, vitis stirpem conserentes, simul adolescere sinunt ad exiguarum Cerasorum altitudinem, non majorem: eaque ratione loca illa multò gratiora aspectu redduntur. Hic tamen locus ut de variis arbusti rationibus agamus non postulat: nam arbores nunc occupatos nos distinent. At ut nostri majores istam in loquendo promptitudinem &alacritatem habuerunt, sic nobis multo peritiores in culturae ratione fuerunt: ac non modò in cultura, sed etiam in omnium rerum natura. Sed neque hic locus est ut de stirpium natura agamus, cùm de ipsarum cultura nos agere jam professi simus. Postquam ergo Plinius dixit: Arbusti ratio Lib. 17. c. 23. risi Italiae concessa: subjungit, nobilia vina non nisi in arbustis, &in his quoque laudatiora summis, sicut uberiora imis: adeò excelsitate proficitur. quasi diceret, vites humiles majorem vini quantitatem praebere, sed sublimes arbusculis incumbentes, laudatiora vina dare. Omnibus porrò consideratis, tam varia est arbusti ratio, quàm vitium colendarum ratio in Gallia diversa est. Sed de his in Agricultura. Idem Plinius subjungit: Hac ratione &arbores eliguntur.