Latin
CAPVT XXI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 236-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. ST verò Mungo semen viride, quod per maturitatem fit nigrum, Coriandri sicci magnitudine. Pabulum est equorum; interdum tamen etiam ab hominibus ediEtur. Guzarate &Decan incolae in febribus hoc modo utuntur. FEBRICITANS cibo abstinet per decem, nonnumquam per quindecim dies: post quos hujus fructus decoctum illi propinatur, in quo nonnihil pulpae remanserit: deinde cortice delibratum Mungo &instar Orizae coctum febricitanti exhibent: Panem verò triticeum non nisi post multos dies: non quòd frumento careant hae provinciae; ,nam etsi non stercorentur &colantur agri, quemadmodum apud nos, sed superficie tenus dumtaxat arentur, nativâ suâ pinguedine &ubertate etiam interdum sine pluviâ, frumentum Novembri mense sibi commissum, medio lanuario colligendum &maturum exhibet. NASCI etiam ferunt in Palaestinâ hoc Mungo. Ejus meminit Avicenna, lib. 11. cap. 481. vocatque Messe*, Bellunensis ejus interpres Mens: (Mex autem debere dici ab eruditis medicis Arabibus edoctus sum.) Item alio loco lib. 1. Fen 111. doct. 11. cap. 7. ubi prohibet aviculas cum Mex2 edi, quoniam cùm faciliotis sint concoctionis quàm mex, periculum sit ne crudum adhuc mex cum earum chylo ad hepar rapiatur. *Missus est Walerando Donraeo ex Ormuz, fructus quidam exiguus Piperis magnitudine, rotundus, striatus, qui Coriandri grana ita aemulatur, ut primùm intuentibus Coriandrum videatur, maius tamen &nigrum: membrana superior granum continet nigricans calidi gustus. Non ineptè quadrare videtur Negundo, tertio huius libri cap. descripto; sed neque etiam huic Mungo: cui exactißimè conveniret, nisi calidus esset, Mungo verò frigidus, quantum ex eius facultatibus colligere licet. Ne tamen locum non haberet, eius iconem cum brevi descriptione hîc inseruimus: atque alterius cuiusdam pusilli fractus, quem ad me superiore astate clariß. vir D. Alphonsm Pancius Medicus, ac publicus in Academia Ferrariensi Professor, misit. quemque Buna nonnullis, aliis verò Elkaue nuncupari tradit. BVNA igitur Fagarae est magnitudine, aut paulo amplior, oblongior plerumque, colore ex cinereo nigricante, cortice tenui, &veluti sulcum quendam per longitudinem utrimque habente, per quem facilè in duas aequales partes dividitur, quae singula grana continent, oblenga, alterâ parte plana, fulvescentia, gastu acido. Aiunt in Alexandria potionem quandam ex ea fieri, vim refrigerandi non mediocrem obtinentem. Hunc fructum describere videtur Rauwolsius in sue Hodoeporico, nomine Bunnu, quod ex appellatione, formâ &facultatibus, Buncho Avicenna, &Bunaa Rasis ad Almansorem simillimum esse censet. Codices Latini non habent Mex, sed Mest, cuius interpretatio in margine adposita, Lac coagulatum acetosum, sed mineris acetefitatis, quàm lac coagulatum. De Curcus. CAP. XXII. TASCITVR in Malavar fructus quidam magnitudine Avellanae cum suo putamiCurcas descriptio. ne, non tamen adeò rotundus: candidus est, gustu quali sunt tubera cocta: hunc Chi viquilenChiviquilenga vocant, id est, exiguum Inhame: in Cairo, ubi frequens est, &qui ga. busdam Malavar locis, Curcas; in Cambaya Carpata. Dependet ex ramis cujusdam plantae Curcas. Carpala. quae seritur: nullius, quod sciam, in medicina usus.