# Exoticorum libri decem 236.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 236.1 to 236.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/236.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/236.1

Homines tamen ob eam causam alia liquorum genera comminisci non desinunt: nam & vinum ementiuntur, natura etiam quodam modo illis sese accommodante, ut si vitis minimè sit, illa planta quae liquorem eum praebet, folium tamen viti proximum habeat; & insuper cupiente, ut non minus quàm vitis pedamentis & ridicis fulciatur, & illius penuriam, alterius commutatio suppleat. Tua igitur causa, Lupule, enutriendae sunt arbores, qui nullum fructum praebere potes, nisi fulciaris. Sed & alia inventa est planta, quae robur atque odorem cerevisiae addit, quam vulgus Gallorum Pimente, Flandrorum Gagel appellat. Sed ad vitem nostra redeat oratio. Si vitae humanae pars altera, eaque etiam potissima, in ea consistit, nónne de ea disceptationem instituere convenit? An non proprium munus est eorum qui de saporibus judicant apud Principes viros, ut in potionis negotio illos de vini & vitium in ipsorum regno nascentium natura edoceant? Nam quandoquidem illis nobiliora vina deligendi provincia data est, ejus delectus rationem eos minimè ignorare, sed eam usu quodam confirmatam aliis communicare decebat. Vos igitur, ô Cellarii, qui hac atque illac per Regni provincias discurritis, atque earum vina degustatis; vestri ordinis aliquis tandem rationem adferat, cur vinum vino praeferatis. Nemo rusticorum est, qui non respondere queat, ideò praeferri quòd illius palato magis arrideat; vel qui ea loca quibus naves exotica vina convehere solent, adiens, ex nobilissimis deligere non norit, perinde atque vos. At dicite: Campanica vina, solo cretoso nascentia; alia verò locis calculosis, aut sabulosis aut argillosis, aut glareosis nata, talia vel talia esse, nomina illis vel à Bibracte, vel ab Aurelia, vel ab Andegavo, aut ut vobis magis placebit, indentes: & cùm de vestri regni vinis pronunciaveritis, externos stimulabitis ut idem in suis provinciis agant. Quòd si à nostro instituto alienum non esset, parum abesset quin hoc scripto Praefectos qui in rapacibus avibus comparandis sumtus faciunt, orarem, ut ejus artis peritis praeciperent, idem exemplum sequerentur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
