# Exoticorum libri decem 236.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 236.5 to 236.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/236.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/236.5

Verùm extra limites arborum culturae nostra evagaretur oratio, si hîc vel de illis, vel de vinis, vel de vitibus ageremus. Quoniam tamen non incommodè accidit ut recitaremus quid apud Latinos sit Arbustare agros; non potuimus non subjungere, conducibile admodum futurum si arbustandi usus in Galliam etiam transivisset. Nam plerumque ea provinciarum loca quae magis lapidosa sunt, & ad omnes reliquas res inutilia, majorem censum incolis adferrent quàm cetera, ut in Romania accidit, ubi in meris interdum scopulis & saxis, nulla ferè terra aspersis, semel suas arbores serie quadam plantantes, & vites juxta eas conserentes, eas deinceps circa radices non amplius colunt, sed commodo tempore singulis annis putantes, inde ligna & vina sibi comparant. Commoda esset haec ratio Biturigum & aliarum multarum provinciarum petrosis locis, praesertim verò Altae ripae vicinis: nam praeter lignorum & vini collectionem quae fieret, (ubi aliàs locustae vix inveniant quod depascantur) pecori etiam sub arbustis non deesset pabulum: imò ejusmodi locis lapidosis ad sementem minimè aptis, & in quibus nigrae spinae sua sponte libenter nascuntur, commodissimè agri arbustari possent; nec metuenda esset ferreorum instrumentorum attritio & corruptio, cùm vites istìc plantatae, nulla soli culturâ ampliùs egeant: certum enim est, ea loca vulgari ratione vinearum culturam non recipere. Rustici in hujusmodi arbusti rationibus, arbores in seminariis educare consueverunt, quas deinde cum novellis vitibus teneras plantant, aequali matrimonio eas conjungentes, ut simul adolescentes, unà consenescere queant. Impedimenta in stirpium cultura & earum cognitione occurrentia.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
